
Caput Primum
1Tobias ex tribu et civita-
te Nephthali (quae est in
superioribus Galilaeae supra
Naasson, post viam quae
ducit ad occidentem, in
sinistro habens civitatem Sephet) 2cum ca-
ptus esset in diebus Salmanasar regis Assy-
riorum, in captivitate tamen positus, viam
veritatis non deseruit, 3ita ut omnia, quae
habere poterat, quotidie concaptivis fratri-
bus, qui erant ex eius genere, impertiret.
4Cumque esset iunior omnibus in tribu Neph-
thali, nihil tamen puerile gessit in opere.
5Denique, cum irent omnes ad vitulos au-
reos quos Ieroboam fecerat rex Israel, hic
solus fugiebat consortia omnium. 6Sed per-
gebat in Ierusalem ad templum Domini,
et ibi adorabat Dominum Deum Israel, om-
nia primitiva sua et decimas suas fideliter
offerens, 7ita ut in tertio anno proselytis et
advenis ministraret omnem decimationem.
8Haec et his similia secundum legem Dei
puerulus observabat. 9Cum vero factus es-
set vir, accepit uxorem Annam de tribu sua,
genuitque ex ea filium, nomen suum impo-
nens ei: 10quem ab infantia timere Deum
docuit, et abstinere ab omni peccato. 11Igi-
tur, cum per captivitatem devenisset cum
uxore sua et filio in civitatem Niniven cum
omni tribu sua 12(cum omnes ederent ex
cibis gentilium), iste custodivit animam suam,
et numquam contaminatus est in escis eo-
rum. 13Et quoniam memor fuit Domini in
toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in
conspectu Salmanasar regis, 14et dedit illi
potestatem quocumque vellet ire, habens
libertatem quaecumque facere voluisset.
15Pergebat ergo ad omnes qui erant in ca-
ptivitate, et monita salutis dabat eis. 16Cum
autem venisset in Rages civitatem Medo-
rum, et ex his quibus honoratus fuerat a
rege, habuisset decem talenta argenti: 17et
cum in multa turba generis sui Gabelum
egentem videret, qui erat ex tribu eius, sub
chirographo dedit illi memoratum pondus
argenti. 18Post multum vero temporis, mor-
tuo Salmanasar rege, cum regnaret Senna-
cherib filius eius pro eo, et filios Israel exo-
sos haberet in conspectu suo, 19Tobias quo-
tidie pergebat per omnem cognationem
suam, et consolabatur eos, dividebatque uni-
cuique, prout poterat, de facultatibus suis:
20esurientes alebat, nudisque vestimenta prae-
bebat, et mortuis atque occisis sepultu-
ram sollicitus exhibebat. 21Denique cum
reversus esset rex Sennacherib, fugiens a
Iudaea plagam quam circa eum fecerat
Deus propter blasphemiam suam, et iratus
multos occideret ex filiis Israel, Tobias se-
peliebat corpora eorum. 22At ubi nuncia-
tum est regi, iussit eum occidi, et tulit om-
nem substantiam eius. 23Tobias vero cum
filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus
latuit, quia multi diligebant eum. 24Post
dies vero quadraginta quinque occiderunt
regem filii ipsius, 25et reversus est Tobias
in domum suam, omnisque facultas eius re-
stituta est ei.
Cap. II
1Post haec vero, cum esset dies festus
Domini, et factum esset prandium bo-
num in domo Tobiae, 2dixit filio suo: Vade,
et adduc aliquos de tribu nostra, timentes
Deum, ut epulentur nobiscum. 3Cumque
abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex fi-
liis Israel iugulatum iacere in platea. Sta-
timque exiliens de accubitu suo, relinquens
prandium, ieiunus pervenit ad corpus:
4tollensque illud portavit ad domum suam
occulte, ut dum sol occubuisset, caute se-
peliret eum. 5Cumque occultasset corpus,
pagina successiva »