La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 445


mam frumenti, vini, et olei, partes Levita-
rum, et cantorum, et ianitorum, et primitias
sacerdotales. 6In omnibus autem his non
fui in Ierusalem, quia anno trigesimo se-
cundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad
regem, et in fine dierum rogavi regem. 7Et
veni in Ierusalem, et intellexi malum, quod
fecerat Eliasib Tobiae, ut faceret ei thesau-
rum in vestibulis domus Dei. 8Et malum
mihi visum est valde. Et proieci vasa do-
mus Tobiae foras de gazophylacio: 9prae-
cepique et emundaverunt gazophylacia: et
retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et
thus. 10Et cognovi quod partes Levitarum
non fuissent datae, et fugisset unusquisque
in regionem suam de Levitis, et cantoribus,
et de his qui ministrabant: 11et egi causam
adversus magistratus, et dixi: Quare dere-
liquimus domum Dei? et congregavi eos,
et feci stare in stationibus suis. 12Et omnis
Iuda apportabat decimam frumenti, vini,
et olei, in horrea. 13Et constituimus super
horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc
scribam, et Phadaiam de Levitis, et iuxta
eos Hanan filium Zachur, filium Matha-
niae: quoniam fideles comprobati sunt, et
ipsis creditae sunt partes fratrum suorum.
14Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne
deleas miserationes meas quas feci in do-
mo Dei mei, et in caeremoniis eius. 15In
diebus illis vidi in Iuda calcantes torcula-
ria in sabbato, portantes acervos, et one-
rantes super asinos vinum, et uvas, et ficus,
et omne onus, et inferentes in Ierusalem
die sabbati. Et contestatus sum ut in die
qua vendere liceret, venderent. 16Et Tyrii
habitaverunt in ea, inferentes pisces, et om-
nia venalia: et vendebant in sabbatis filiis
Iuda in Ierusalem: 17Et obiurgavi optimates
Iuda, et dixi eis: Quae est haec res mala, quam
vos facitis, et profanatis diem Sabbati?
18numquid non haec fecerunt patres no-
stri, et adduxit Deus noster super nos om-
ne malum hoc, et super civitatem hanc? Et
vos additis iracundiam super Israel violan-
do sabbatum. 19Factum est autem, cum quie-
vissent portae Ierusalem in die sabbati, di-
xi: et clauserunt ianuas, et praecepi ut non
aperirent eas usque post sabbatum: et de
pueris meis constitui super portas, ut nul-
lus inferret onus in die Sabbati. 20Et man-
serunt negotiatores, et vendentes universa
venalia, foris Ierusalem semel et bis. 21Et
contestatus sum eos, et dixi eis: Quare ma-
netis ex adverso muri? Si secundo hoc fe-
ceritis, manum mittam in vos. Itaque ex
tempore illo non venerunt in Sabbato.
22Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et
venirent ad custodiendas portas, et san-
ctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo
memento mei, Deus meus, et parce mihi
secundum multitudinem miserationum
tuarum. 23Sed et in diebus illis vidi Iu-
daeos ducentes uxores Azotidas, Ammo-
nitidas, et Moabitidas. 24Et filii eorum ex
media parte loquebantur azotice, et ne-
sciebant loqui iudaice, et loquebantur iux-
ta linguam populi et populi. 25Et obiur-
gavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis vi-
ros, et decalvavi eos, et adiuravi in Deo,
ut non darent filias suas filiis eorum, et
non acciperent de filiabus eorum filiis suis,
et sibimetipsis, dicens: 26Numquid non in
huiuscemodi re peccavit Salomon rex Is-
rael? et certe in gentibus multis non erat
rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et
posuit eum Deus regem super omnem Is-
rael: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum
mulieres alienigenae. 27Numquid et nos
inobedientes faciemus omne malum gran-
de hoc ut praevaricemur in Deo nostro,
et ducamus uxores peregrinas? 28De fi-
liis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis
magni, gener erat Sanaballat Horonites,
quem fugavi a me. 29Recordare, Domi-
ne Deus meus, adversum eos qui polluunt
sacerdotium, iusque sacerdotale et Leviti-
cum. 30Igitur mundavi eos ab omnibus
alienigenis, et constitui ordines Sacerdo-
tum et Levitarum, unumquemque in
ministerio suo: 31et in oblatione ligno-
rum in temporibus constitutis, et in primi-
tivis: memento mei, Deus meus, in bo-
num. Amen.


pagina successiva »