
Bennui de filiis Henadad, Cedmihel, 10et
fratres eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia,
Hanan, 11Micha, Rohob, Hasebia, 12Zachur,
Serebia, Sabania, 13Odaia, Bani, Baninu.
14Capita populi, Pharos, Phahathmoab,
Aelam, Zethu, Bani, 15Bonni, Azgad, Bebai,
16Adonia, Begoai, Adin, 17Ater, Hezecia, A-
zur, 18Odaia, Hasum, Besai, 19Hareph, Ana-
thoth, Nebai, 20Megphias, Mosollam, Hazir,
21Mesizabel, Sadoc, Ieddua, 22Pheltia, Hanan,
Anaia, 23Osee, Hanania, Hasub, 24Alohes,
Phalea, Sobec, 25Rehum, Hasebna, Maasia,
26Echaia, Hanan, Anan, 27Melluch, Haran,
Baana. 28Et reliqui de populo, Sacerdotes,
Levitae, ianitores, et cantores, Nathinaei, et
omnes qui se separaverunt de populis ter-
rarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eo-
rum, et filiae eorum, 29omnes qui poterant
sapere spondentes pro fratribus suis, opti-
mates eorum, et qui veniebant ad pollicen-
dum et iurandum ut ambularent in lege Dei,
quam dederat in manu Moysi servi Dei: ut
facerent et custodirent universa mandata
Domini Dei nostri, et iudicia eius et cere-
monias eius: 30et ut non daremus filias no-
stras populo terrae, et filias eorum non ac-
ciperemus filiis nostris. 31Populi quoque ter-
rae, qui important venalia, et omnia ad usum,
per diem sabbati ut vendant, non accipie-
mus ab eis in sabbato et in die sanctificato.
Et dimittemus annum septimum, et exa-
ctionem universae manus. 32Et statuemus su-
per nos praecepta, ut demus tertiam partem
sicli per annum ad opus domus Dei nostri,
33ad panes propositionis, et ad sacrificium
sempiternum, et in holocaustum sempiter-
num in sabbatis, in calendis, in solemnita-
tibus, et in sanctificatis, et pro peccato: ut
exoretur pro Israel, et in omnem usum do-
mus Dei nostri. 34Sortes ergo misimus su-
per oblationem lignorum inter Sacerdo-
tes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in
domum Dei nostri per domos patrum no-
strorum, per tempora, a temporibus anni
usque ad annum: ut arderent super altare
Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege
Moysi: 35et ut afferremus primogenita terrae
nostrae, et primitiva universi fructus omnis
ligni, ab anno in annum, in domo Domini.
36et primitiva filiorum nostrorum et peco-
rum nostrorum, sicut scriptum est in lege,
et primitiva boum nostrorum, et ovium
nostrarum, ut offerrentur in domo Dei no-
stri, sacerdotibus qui ministrant in domo
Dei nostri: 37et primitias ciborum nostro-
rum, et libaminum nostrorum, et poma
omnis ligni, vindemiae quoque et olei affe-
remus sacerdotibus ad gazophylacium Dei
nostri, et decimam partem terrae nostrae
Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex
omnibus civitatibus operum nostrorum.
38Erit autem sacerdos filius Aaron cum Le-
vitis in decimis Levitarum, et Levitae offe-
rent decimam partem decimae suae in do-
mo Dei nostri ad gazophylacium in do-
mum thesauri. 39Ad gazophylacium enim
deportabunt filii Israel, et filii Levi, primi-
tias frumenti, vini, et olei: et ibi erunt va-
sa sanctificata, et sacerdotes, et cantores,
et ianitores, et ministri: et non dimittemus
domum Dei nostri.
Cap. XI
1Habitaverunt autem principes
populi in Ierusalem: reliqua vero plebs
misit sortem, ut tollerent unam partem de
decem qui habitaturi essent in Ierusalem
civitate sancta, novem vero partes in civi-
tatibus. 2Benedixit autem populus omni-
bus viris qui se sponte obtulerant ut habi-
tarent in Ierusalem. 3Hi sunt itaque princi-
pes provinciae qui habitaverunt in Ierusa-
lem, et in civitatibus Iuda. Habitavit autem
unusquisque in possessione sua, in urbibus
suis, Israel, sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et
filii servorum Salomonis. 4Et in Ierusalem
habitaverunt de filiis Iuda, et de filiis Benia-
min: de filiis Iuda, Athaias filius Aziam, filii
Zachariae, filii Amariae, filii Saphatiae, filii
Melaleel: de filiis Phares, 5Maasia filius Ba-
ruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius
Adaia, filius Ioiarib, filius Zachariae, filius Si-
lonitis: 6omnes hi filii Phares, qui habitave-
runt in Ierusalem, quadringenti sexaginta
pagina successiva »