
pit vobis Deus ut non comederetis de om-
ni ligno paradisi? 2Cui respondit mulier:
De fructu lignorum, quae sunt in paradiso,
vescimur: 3de fructu vero ligni, quod est
in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne
comederemus: et ne, tangeremus illud, ne
forte moriamur. 4Dixit autem serpens ad
mulierem: Nequaquam morte moriemini.
5Scit enim Deus quod in quocumque die
comederitis ex eo, aperientur oculi vestri:
et eritis sicut dii, scientes bonum et ma-
lum. 6Vidit igitur mulier quod bonum es-
set lignum ad vescendum, et pulchrum ocu-
lis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu
illius, et comedit: deditque viro suo, qui co-
medit. 7Et aperti sunt oculi amborum:
cumque cognovissent se esse nudos, confue-
runt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
8Et cum audissent vocem Domini Dei de-
ambulantis in paradiso ad auram post me-
ridiem, abscondit se Adam et uxor eius a
facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
9Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit
ei: Ubi es? 10Qui ait: Vocem tuam audivi
in paradiso: et timui, eo quod nudus essem,
et abscondi me. 11Cui dixit: Quis enim in-
dicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex
ligno de quo praeceperam tibi ne comede-
res, comedisti? 12Dixitque Adam: Mulier,quam
dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et
comedi. 13Et dixit Dominus Deus ad mu-
lierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit:
serpens decepit me, et comedi. 14Et ait Do-
minus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc,
maledictus es inter omnia animantia, et be-
stias terrae: super pectus tuum gradieris, et
terram comedes cunctis diebus vitae tuae.
15Inimicitias ponam inter te et mulierem,
et semen tuum et semen illius: ipsa conte-
ret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo
eius. 16Mulieri quoque dixit: Multiplicabo
aerumnas tuas, et conceptus tuos: in dolo-
re paries filios, et sub viri potestate eris, et
ipse dominabitur tui. 17Adae vero dixit:
Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedi-
sti de ligno, ex quo, praeceperam tibi, ne co-
mederes, maledicta terra in opere tuo: in
laboribus comedes ex ea cunctis diebus vi-
tae tuae. 18Spinas et tribulos germinabit ti-
bi, et comedes herbam terrae. 19In sudore
vultus tui vesceris pane, donec revertaris
in terram de qua sumptus es: quia pulvis
es, et in pulverem reverteris. 20Et vocavit
Adam nomen uxoris suae, Heva: eo quod
mater esset cunctorum viventium. 21Fecit
quoque Dominus Deus Adae et uxori eius
tunicas pelliceas, et induit eos: 22Et ait:
Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est,
sciens bonum et malum: nunc ergo ne
forte mittat manum suam, et sumat etiam
de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeter-
num. 23Et emisit eum Dominus Deus de
paradiso voluptatis, ut operaretur terram
de qua sumptus est. 24Eicitque Adam: et
collocavit ante paradisum voluptatis Che-
rubim, et flammeum gladium, atque versa-
tilem, ad custodiendam viam ligni vitae.
Cap. IIII
1Adam vero cognovit uxorem suam
Hevam: quae concepit et peperit
Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
2Rursumque peperit fratrem eius Abel.
Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain,
agricola. 3Factum est autem post multos
dies ut offerret Cain de fructibus terrae
munera Domino. 4Abel quoque obtulit
de primogenitis gregis sui, et de adipibus
eorum: et respexit Dominus ad Abel, et
ad munera eius. 5Ad Cain vero, et ad
munera illius non respexit: iratusque est
Cain vehementer, et concidit vultus eius.
6Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus
es? Et cur concidit facies tua? 7Nonne
si bene egeris, recipies: sin autem male,
statim in foribus peccatum aderit? Sed sub
te erit appetitus eius, et tu dominaberis il-
lius. 8Dixitque Cain ad Abel fratrem suum:
Egrediamur foras. Cumque essent in agro,
consurrexit Cain adversus fratrem suum
Abel, et interfecit eum. 9Et ait Domi-
nus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus?
Qui respondit: Nescio: Num custos fra-
tris mei sum ego? 10Dixitque ad eum:
pagina successiva »