
destructa est. 16Nuntiamus nos regi, quoniam
si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius
instaurati, possessionem trans fluvium non
habebis. 17Verbum misit rex ad Reum Beel-
teem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui
erant in consilio eorum habitatores Sama-
riae, et ceteris trans fluvium, salutem dicens
et pacem. 18Accusatio, quam misistis ad nos,
manifeste lecta est coram me, 19et a me prae-
ceptum est: et recensuerunt, inveneruntque
quoniam civitas illa a diebus antiquis ad-
versum reges rebellat, et seditiones, et prae-
lia concitantur in ea: 20nam et reges fortis-
simi fuerunt in Ierusalem, qui et dominati
sunt omni regioni quae trans fluvium est:
tributum quoque et vectigal, et reditus
accipiebant. 21Nunc ergo audite senten-
tiam: prohibeatis viros illos, ut urbs illa
non aedificetur donec si forte a me iussum
fuerit. 22Videte ne negligenter hoc implea-
tis, et paulatim crescat malum contra re-
ges. 23Itaque exemplum edicti Artaxerxis
regis lectum est coram Reum Beelteem, et
Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abie-
runt festini in Ierusalem ad Iudaeos, et pro-
hibuerunt eos in brachio et robore. 24Tunc
intermissum est opus domus Domini in Ie-
rusalem, et non fiebat usque ad annum se-
cundum regni Darii regis Persarum.
Cap. V
1Prophetaverunt autem Aggaeus
propheta, et Zacharias filius Addo pro-
phetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et
Ierusalem, in nomine Dei Israel. 2Tunc sur-
rexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Iosue
filius Iosedec, et coeperunt aedificare templum
Dei in Ierusalem, et cum eis prophetae Dei
adiuvantes eos. 3In ipso autem tempore
venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans
flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eo-
rum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis
consilium ut domum hanc aedificaretis, et
muros eius instauraretis? 4Ad quod respon-
dimus eis, quae essent nomina hominum
auctorum aedificationis illius. 5Oculus au-
tem Dei eorum factus est super senes Iudaeo-
rum, et non potuerunt inhibere eos. Pla-
cuitque ut res ad Darium referretur, et tunc
satisfacerent adversus accusationem illam.
6Exemplar epistolae, quam misit Thathanai
dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai,
et consiliatores eius Arphasachaei, qui erant
trans flumen, ad Darium regem. 7Sermo,
quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario
regi pax omnis. 8Notum sit regi, isse nos ad
Iudaeam provinciam, ad domum Dei ma-
gni, quae aedificatur lapide impolito, et ligna
ponuntur in parietibus: opusque illud dili-
genter exstruitur, et crescit in manibus eo-
rum. 9Interrogavimus ergo senes illos, et
ita diximus eis: Quis dedit vobis potesta-
tem ut domum hanc aedificaretis, et muros
hos instauraretis? 10Sed et nomina eorum
quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi:
scripsimusque nomina eorum virorum, qui
sunt principes in eis. 11Huiuscemodi autem
sermonem responderunt nobis dicentes:
Nos sumus servi Dei caeli et terrae, et aedifi-
camus templum, quod erat extructum ante hos
annos multos, quodque rex Israel magnus
aedificaverat, et exstruxerat. 12Postquam autem
ad iracundiam provocaverunt patres nostri
Deum caeli, tradidit eos in manus Nabucho-
donosor regis Babylonis Chaldaei, domum
quoque hanc destruxit, et populum eius tran-
stulit in Babylonem. 13Anno autem primo
Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit
edictum ut domus Dei haec aedificaretur.
14Nam et vasa templi Dei aurea et argentea,
quae Nabuchodonosor tulerat de templo,
quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea
in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de
templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vo-
cabulo, quem et principem constituit, 15dixitque
ei: Haec vasa tolle, et vade, et pone ea in tem-
plo, quod est in Ierusalem, et domus Dei aedi-
ficetur in loco suo. 16Tunc itaque Sassabasar
ille venit et posuit fundamenta templi Dei
in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc
aedificatur, et necdum completum est.
17Nunc ergo si videtur regi bonum, recen-
seat in bibliotheca regis, quae est in Babylo-
ne, utrumnam a Cyro rege Iussum fuerit ut
pagina successiva »