La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Nomi di persona » Biblia Vulgata (1592) - p. 425


potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut de-
ferrent ligna cedrina de Libano ad mare
Ioppe, iuxta quod praeceperat Cyrus rex
Persarum eis. 8Anno autem secundo ad-
ventus eorum ad templum Dei in Ierusalem
mense secundo, coeperunt Zorobabel filius
Salathiel, et Iosue filius Iosedec, et reliqui
de fratribus eorum sacerdotes, et Levitae, et
omnes qui venerant de captivitate in Ieru-
salem, et constituerunt Levitas a viginti an-
nis et supra, ut urgerent opus Domini. 9Ste-
titque Iosue et filii eius et fratres eius, Cedmi-
hel et filii eius, et filii Iuda, quasi vir unus, ut
instarent super eos qui faciebant opus in
templo Dei: filii Henadad, et filii eorum, et
fratres eorum Levitae. 10Fundato igitur a
caementariis templo Domini, steterunt sa-
cerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levi-
tae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum
per manus David regis Israel. 11Et concine-
bant in hymnis, et confessione Domino:
Quoniam bonus, quoniam in aeternum mi-
sericordia eius super Israel. Omnis quoque
populus vociferabatur clamore magno in
laudando Dominum, eo quod fundatum
esset templum Domini. 12Plurimi etiam de
sacerdotibus et Levitis, et principes patrum,
et seniores, qui viderant templum prius cum
fundatum esset, et hoc templum, in oculis
eorum, flebant voce magna: et multi voci-
ferantes in laetitia, elevabant vocem. 13Nec
poterat quisquam agnoscere vocem clamoris
laetantium, et vocem fletus populi: com-
mistim enim populus vociferabatur cla-
more magno, et vox audiebatur procul.

Cap. IIII

1Audierunt autem hostes Iudae, et Be-
niamin, quia filii captivitatis aedifica-
rent templum Domino Deo Israel: 2et ac-
cedentes ad Zorobabel, et ad principes pa-
trum, dixerunt eis: Aedificemus vobiscum,
quia ita ut vos, quaerimus Deum vestrum:
ecce nos immolavimus victimas a diebus
Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos
huc. 3Et dixit eis Zorobabel, et Iosue, et re-
liqui principes patrum Israel: Non est vobis
et nobis ut aedificemus domum Deo nostro,
sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo
nostro, sicut praecepit nobis Cyrus rex Per-
sarum. 4Factum est igitur ut populus terrae
impediret manus populi Iudae, et turbaret
eos in aedificando. 5Conduxerunt autem
adversus eos consiliatores, ut destruerent
consilium eorum omnibus diebus Cyri regis
Persarum, et usque ad regnum Darii regis
Persarum. 6In regno autem Assueri, in prin-
cipio regni eius, scripserunt accusationem
adversus habitatores Iudae et Ierusalem. 7Et
in diebus Artaxerxis scripsit Beselam Mithri-
dates, et Thabeel, et reliqui qui erant in con-
silio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum:
epistola autem accusationis scripta erat Sy-
riace, et legebatur sermone syro. 8Reum
Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epi-
stolam unam de Ierusalem Artaxerxi regi,
huiuscemodi: 9Reum Beelteem, et Samsai
scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinaei,
et Apharsathachaei, Terphalaei, Apharsaei,
Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, Dievi, et
Aelamitae, 10et ceteri de Gentibus, quas tran-
stulit Asenaphar magnus et gloriosus: et
habitare eas fecit in civitatibus Samariae, et
in reliquis regionibus trans flumen in pace:
11(hoc est exemplar epistolae, quam miserunt
ad eum), Artaxerxi regi, servi tui, viri qui
sunt trans fluvium, salutem dicunt. 12No-
tum sit regi quia Iudaei, qui ascenderunt a
te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem
rebellem et pessimam, quam aedificant ex-
struentes muros eius, et parietes componen-
tes. 13Nunc igitur notum sit regi, quia si ci-
vitas illa aedificata fuerit, et muri eius instau-
rati, tributum, et vectigal, et annuos redi-
tus non dabunt, et usque ad reges haec noxa
perveniet. 14Nos autem memores salis, quod
in palatio comedimus, et quia laesiones re-
gis videre nefas ducimus, idcirco misimus
et nuntiavimus regi, 15ut recenseas in libris
historiarum patrum tuorum, et invenies scri-
ptum in commentariis: et scies quoniam
urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus
et provinciis, et bella concitantur in ea ex
diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa


pagina successiva »