La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 423



Caput Primum

1In anno primo Cyri regis
Persarum, ut compleretur
verbum Domini ex ore Ie-
remiae, suscitavit Dominus
spiritum Cyri regis Persa-
rum: et traduxit vocem in omni regno suo,
etiam per scripturam, dicens: 2Haec dicit
Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae
dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse prae-
cepit mihi ut aedificarem ei domum in Ieru-
salem, quae est in Iudaea. 3Quis est in vobis
de universo populo eius? Sit Deus illius cum
ipso. Ascendat in Ierusalem, quae est in Iu-
daea, et aedificet domum Domini Dei Israel,
ipse est Deus qui est in Ierusalem. 4Et om-
nes reliqui in cunctis locis ubicumque ha-
bitant, adiuvent eum viri de loco suo argen-
to et auro, et substantia, et pecoribus, exce-
pto quod voluntarie offerunt templo Dei,
quod est in Ierusalem. 5Et surrexerunt prin-
cipes patrum de Iuda et Beniamin, et Sacer-
dotes, et Levitae, et omnis cuius Deus susci-
tavit spiritum, ut ascenderent ad aedifican-
dum templum Domini, quod erat in Ieru-
salem. 6Universique qui erant in circuitu, ad-
iuverunt manus eorum in vasis argenteis et
aureis, in substantia et iumentis, in supel-
lectili, exceptis his quae sponte obtulerant.
7Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Do-
mini, quae tulerat Nabuchodonosor de Ie-
rusalem, et posuerat ea in templo dei sui.
8Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per
manum Mithridatis filii Gazabar, et annu-
meravit ea Sassabasar principi Iuda. 9Et hic
est numerus eorum: phialae aureae triginta,
phialae argenteae mille, cultri vigintinovem,
scyphi aurei triginta, 10scyphi argentei se-
cundi quadringenti decem, vasa alia mil-
le. 11Omnia vasa aurea et argentea quinque
millia quadringenta: universa tulit Sassa-
basar cum his qui ascendebant de trans-
migratione Babylonis in Ierusalem.

Cap. II

1Hi sunt autem provinciae filii, qui ascen-
derunt de captivitate, quam transtule-
rat Nabuchodonosor rex Babylonis in Ba-
bylonem, et reversi sunt in Ierusalem et Iu-
dam, unusquisque in civitatem suam. 2Qui
venerunt cum Zorobabel, Iosue, Nehemia,
Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Me-
sphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus vi-
rorum populi Israel: 3filii Pharos duo mil-
lia centum septuaginta duo. 4Filii Sepha-
tia, trecenti septuaginta duo. 5Filii Area, se-
ptingenti septuaginta quinque. 6Filii Pha-
hath Moab, filiorum Iosue: Ioab, duo mil-
lia octingenti duodecim. 7Filii Aelam mille
ducenti quinquaginta quatuor. 8Filii Ze-
thua, nongenti quadraginta quinque. 9Filii
Zachai, septingenti sexaginta. 10Filii Bani,
sexcenti quadraginta duo. 11Filii Bebai, sex-
centi viginti tres. 12Filii Azgad, mille ducenti
viginti duo. 13Filii Adonicam, sexcenti sexa-
ginta sex. 14Filii Beguai, duo millia quinqua-
ginta sex. 15Filii Adin, quadringenti quin-
quaginta quatuor. 16Filii Ather, qui erant
ex Ezechia, nonaginta octo. 17Filii Besai, tre-
centi viginti tres. 18Filii Iora, centum duo-
decim. 19Filii Hasum, ducenti vigintitres.
20Filii Gebbar, nonaginta quinque. 21Filii
Bethlehem, centum viginti tres. 22Viri Ne-
tupha, quinquaginta sex. 23Viri Anathoth,
centum viginti octo. 24Filii Azmaveth, qua-
draginta duo. 25Filii Cariathiarim, Cephira,
et Beroth, septingenti quadraginta tres. 26Fi-
lii Rama et Gabaa, sexcenti vigintiunus.
27Viri Machmas, centum viginti duo. 28Viri


pagina successiva »