
quippe peccatum est, et ira furoris Domi-
ni imminet super Israel. 14Dimiseruntque viri
bellatores praedam, et universa quae cepe-
rant, coram principibus, et omni multitu-
dine. 15Steteruntque viri quos supra memora-
vimus, et apprehendentes captivos, om-
nesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis:
cumque vestissent eos, et calceassent, et re-
fecissent cibo ac potu, unxissentque propter
laborem, et adhibuissent eis curam: qui-
cumque ambulare non poterant, et erant
imbecillo corpore, imposuerunt eos iu-
mentis, et adduxerunt Iericho civitatem
palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi
sunt in Samariam. 16Tempore illo misit rex
Achaz ad regem Assyriorum, postulans
auxilium. 17Veneruntque Idumaei, et percus-
serunt multos ex Iuda, et ceperunt praedam
magnam. 18Philisthiim quoque diffusi sunt
per urbes campestres, et ad meridiem Iu-
da: ceperuntque Bethsames, et Aialon, et Ga-
deroth, Socho quoque, et Thamnan, et
Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in
eis. 19Humiliaverat enim Dominus Iudam
propter Achaz regem Iuda, eo quod nu-
dasset eum auxilio, et contemptui habuis-
set Dominum. 20Adduxitque contra eum Thel-
gathphalnasar regem Assyriorum, qui et
afflixit eum, et nullo resistente vastavit.
21Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et
domo regum ac principum, dedit regi As-
syriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
22Insuper et tempore angustiae suae auxit con-
temptum in Dominum, ipse per se rex A-
chaz, 23immolavit diis Damasci victimas
percussoribus suis, et dixit: Dii regum Sy-
riae auxiliantur eis, quos ego placabo ho-
stiis, et aderunt mihi: cum e contrario ipsi
fuerint ruinae ei, et universo Israel. 24Dire-
ptis itaque Achaz omnibus vasis domus
Dei, atque confractis, clausit ianuas templi
Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis
Ierusalem. 25In omnibus quoque urbibus
Iuda exstruxit aras ad cremandum thus, at-
que ad iracundiam provocavit Dominum
Deum patrum suorum. 26Reliqua autem
sermonum eius, et omnium operum suo-
rum priorum et novissimorum, scripta sunt
in libro regum Iuda et Israel. 27Dormivitque
Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum
in civitate Ierusalem: neque enim recepe-
runt eum in sepulchra regum Israel. Re-
gnavitque Ezechias filius eius pro eo.
Cap. XXIX
1Igitur Ezechias regnare coepit, cum
viginti quinque esset annorum, et vigin-
ti novem annis regnavit in Ierusalem: no-
men matris eius Abia filia Zachariae. 2Fe-
citque quod erat placitum in conspectu Do-
mini, iuxta omnia quae fecerat David pater
eius. 3Ipse, anno et mense primo regni sui
aperuit valvas domus Domini, et instaura-
vit eas. 4Adduxitque sacerdotes atque Levi-
tas, et congregavit eos in plateam orien-
talem. 5Dixitque ad eos: Audite me, Levitae,
et sanctificamini: mundate domum Domi-
ni Dei patrum vestrorum, et auferte om-
nem immunditiam de sanctuario. 6Pecca-
verunt patres nostri, et fecerunt malum in
conspectu Domini Dei nostri, derelinquen-
tes eum: averterunt facies suas a tabernaculo
Domini, et praebuerunt dorsum. 7Clau-
serunt ostia quae erant in porticu, et extin-
xerunt lucernas, incensumque non adoleve-
runt, et holocausta non obtulerunt in san-
ctuario Deo Israel. 8Concitatus est itaque
furor Domini super Iudam et Ierusalem,
tradiditque eos in commotionem, et in in-
teritum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis
oculis vestris. 9En corruerunt patres no-
stri gladiis: filii nostri, et filiae nostrae, et
coniuges captivae ductae sunt propter hoc
scelus. 10Nunc ergo placet mihi ut ineamus
foedus cum Domino Deo Israel, et avertet
a nobis furorem irae suae. 11Filii mei, nolite
negligere: vos elegit Dominus ut stetis co-
ram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et
cremetis ei incensum. 12Surrexerunt ergo
Levitae: Mahath filius Amasai, et Ioel filius
Azariae de filiis Caath: porro de filiis Me-
rari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Iala-
leel. De filiis autem Gersom, Ioah filius
Zemma, et Eden filius Ioah. 13At vero de
pagina successiva »