La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure



Cap. XXIII

1Anno autem septimo, confortatus Io-
iada, assumpsit centuriones, Azariam
videlicet filium Ieroham, et Ismahel filium
Iohanan, Azariam quoque filium Obed, et
Maasiam filium Adaiae, et Elisaphat filium
Zechri: et iniit cum eis foedus. 2Qui cir-
cumeuntes Iudam, congregaverunt Levitas
de cunctis urbibus Iuda, et principes fami-
liarum Israel, veneruntque in Ierusalem. 3Iniit
ergo omnis multitudo pactum in domo Dei
cum rege, dixitque ad eos Ioiada: Ecce fi-
lius regis regnabit, sicut locutus est Domi-
nus super filios David. 4Iste est ergo sermo
quem facietis: 5tertia pars vestrum qui ve-
niunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levita-
rum, et ianitorum erit in portis: tertia ve-
ro pars ad domum regis: et tertia ad por-
tam quae appellatur Fundamenti: omne
vero reliquum vulgus sit in atriis domus
Domini. 6Nec quispiam alius ingrediatur
domum Domini, nisi sacerdotes, et qui mi-
nistrant de Levitis: ipsi tantummodo in-
grediantur, quia sanctificati sunt: et omne
reliquum vulgus observet custodias Domi-
ni. 7Levitae autem circumdent regem, ha-
bentes singuli arma sua (et siquis alius
ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque
cum rege et intrante et egrediente. 8Fece-
runt ergo Levitae, et universus Iuda, iuxta
omnia quae praeceperat Ioiada pontifex: et
assumpserunt singuli viros qui sub se erant,
et veniebant per ordinem sabbati, cum his
qui impleverant sabbatum et egressuri erant.
Siquidem Ioiada pontifex non dimiserat
abire turmas quae sibi per singulas hebdo-
madas succedere consueverant. 9Deditque
Ioiada sacerdos centurionibus lanceas, cly-
peosque et peltas regis David, quas conse-
craverat in domo Domini. 10Constituitque
omnem populum tenentium pugiones a
parte templi dextra, usque ad partem tem-
pli sinistram, coram altari et templo, per
circuitum regis. 11Et eduxerunt filium re-
gis, et imposuerunt ei diadema et testimo-
nium, dederuntque in manu eius tenendam
legem, et constituerunt eum regem: unxit
quoque illum Ioiada pontifex, et filii eius:
imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat
rex. 12Quod cum audisset Athalia, vocem
scilicet currentium atque laudantium re-
gem, ingressa est ad populum in templum
Domini. 13Cumque vidisset regem stantem
super gradum in introitu, et principes, tur-
masque circa eum, omnemque populum terrae
gaudentem, atque clangentem tubis, et di-
versi generis organis concinentem, vocemque
laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: In-
sidiae, insidiae. 14Egressus autem Ioiada pon-
tifex ad centuriones et principes exercitus,
dixit eis: Educite illam extra septa templi,
et interficiatur foris gladio. Praecepitque
sacerdos ne occideretur in domo Domini.
15Et imposuerunt cervicibus eius manus:
cumque intrasset portam equorum domus
regis, interfecerunt eam ibi. 16Pepigit au-
tem Ioiada foedus inter se, universumque po-
pulum, et regem, ut esset populus Domini.
17Itaque ingressus est omnis populus do-
mum Baal, et destruxerunt eam: et altaria
ac simulacra illius confregerunt: Mathan
quoque sacerdotem Baal interfecerunt an-
te aras. 18Constituit autem Ioiada praeposi-
tos in domo Domini sub manibus sacer-
dotum et Levitarum quos distribuit Da-
vid in domo Domini: ut offerrent holo-
causta Domino, sicut scriptum est in lege
Moysi, in gaudio et canticis, iuxta disposi-
tionem David. 19Constituit quoque ianito-
res in portis domus Domini, ut non ingre-
deretur eam immundus in omni re. 20As-
sumpsitque centuriones, et fortissimos viros
ac principes populi, et omne vulgus terrae,
et fecerunt descendere regem de domo
Domini, et introire per medium portae su-
perioris in domum regis, et collocaverunt
eum in solio regali. 21Laetatusque est omnis
populus terrae, et urbs quievit: porro Atha-
lia interfecta est gladio.

Cap. XXIV

1Septem annorum erat Ioas cum regnare
coepisset, et quadraginta annis regnavit


pagina successiva »