La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 400


vid: regnavitque Asa filius eius pro eo, in cu-
ius diebus quievit terra annis decem. 2Fe-
cit autem Asa quod bonum et placitum
erat in conspectu Dei sui, et subvertit alta-
ria peregrini cultus, et excelsa, 3et confre-
git statuas, lucosque succidit: 4et praecepit
Iudae ut quaereret Dominum Deum patrum
suorum, et faceret legem, et universa man-
data: 5et abstulit de cunctis urbibus Iuda aras
et fana, et regnavit in pace. 6Aedificavit
quoque urbes munitas in Iuda, quia quie-
tus erat, et nulla temporibus eius bella sur-
rexerant, pacem Domino largiente. 7Dixit
autem Iudae: aedificemus civitates istas, et
vallemus muris, et roboremus turribus, et
portis, et seris, donec a bellis quieta sunt
omnia, eo quod quaesierimus Dominum
Deum patrum nostrorum, et dederit nobis
pacem per gyrum. Aedificaverunt igitur, et
nullum in exstruendo impedimentum fuit.
8Habuit autem Asa in exercitu suo portan-
tium scuta et hastas de Iuda trecenta millia,
de Beniamin vero scutariorum et sagitta-
riorum ducenta octoginta millia: omnes isti
viri fortissimi. 9Egressus est autem contra
eos Zara Aethiops cum exercitu suo, decies
centena millia, et curribus trecentis: et ve-
nit usque Maresa. 10Porro Asa perrexit ob-
viam ei, et instruxit aciem ad bellum in val-
le Sephata, quae est iuxta Maresa: 11et invo-
cavit Dominum Deum, et ait: Domine, non
est apud te ulla distantia, utrum in paucis
auxilieris, an in pluribus. Adiuva nos, Do-
mine Deus noster: in te enim, et in tuo no-
mine habentes fiduciam, venimus contra
hanc multitudinem. Domine, Deus noster
tu es: non praevaleat contra te homo. 12Ex-
terruit itaque Dominus Aethiopes coram
Asa et Iuda: fugeruntque Aethiopes. 13Et per-
secutus est eos Asa, et populus qui cum eo
erat, usque Gerara: et ruerunt Aethiopes us-
que ad internecionem, quia Domino caeden-
te contriti sunt, et exercitu illius praeliante.
Tulerunt ergo spolia multa, 14et percusserunt
civitates omnes per circuitum Gerarae: gran-
dis quippe cunctos terror invaserat: et di-
ripuerunt urbes, et multam praedam aspor-
taverunt. 15Sed et caulas ovium destruen-
tes, tulerunt pecorum infinitam multitu-
dinem, et camelorum: reversique sunt in
Ierusalem.

Cap. XV

1Azarias autem filius Oded, facto in
se spiritu Dei, 2egressus est in occur-
sum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et om-
nis Iuda et Beniamin: Dominus vobiscum,
quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, in-
venietis: si autem dereliqueritis eum, dere-
linquet vos. 3Transibant autem multi dies
in Israel absque Deo vero, et absque sacer-
dote doctore, et absque lege. 4Cumque rever-
si fuerint in angustia sua ad Dominum Deum
Israel, et quaesierint eum, reperient eum. 5In
tempore illo, non erit pax egredienti et in-
gredienti, sed terrores undique in cunctis
habitatoribus terrarum: 6pugnavit enim gens
contra gentem, et civitas contra civitatem,
quia Dominus conturbabit eos in omni an-
gustia. 7Vos ergo confortamini, et non dis-
solvantur manus vestrae: erit enim merces
operi vestro. 8Quod cum audisset Asa, ver-
ba scilicet, et prophetiam Azariae filii Oded
prophetae, confortatus est, et abstulit ido-
la de omni terra Iuda et de Beniamin, et
ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim,
et dedicavit altare Domini quod erat ante
porticum Domini. 9Congregavitque uni-
versum Iudam et Beniamin, et advenas
cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de
Simeon: plures enim ad eum confugerant
ex Israel, videntes quod Dominus Deus
illius esset cum eo. 10Cumque venissent in
Ierusalem mense tertio, anno decimoquin-
to regni Asa, 11immolaverunt Domino in
die illa de manubiis et praeda quam addu-
xerant, boves septingentos, et arietes se-
ptem millia. 12Et intravit ex more ad cor-
roborandum foedus ut quaererent Domi-
num Deum patrum suorum in toto corde,
et in tota anima sua. 13Si quis autem, in-
quit, non quaesierit Dominum Deum Israel,
moriatur, a minimo usque ad maximum,
a viro usque ad mulierem. 14Iuraveruntque


pagina successiva »