
Naama Ammanitis. 14Fecit autem malum,
et non praeparavit cor suum ut quaereret
Dominum. 15Opera vero Roboam prima
et novissima scripta sunt in libris Semeiae
prophetae, et Addo videntis, et diligenter
exposita: pugnaveruntque adversum se Ro-
boam et Ieroboam cunctis diebus. 16Et
dormivit Roboam cum patribus suis, se-
pultusque est in civitate David: et regnavit
Abia filius eius pro eo.
Cap. XIII
1Anno octavodecimo regis Ieroboam,
regnavit Abia super Iudam. 2Tribus
annis regnavit in Ierusalem, nomenque ma-
tris eius Michaia filia Uriel de Gabaa: et
erat bellum inter Abiam et Ieroboam.
3Cumque iniisset Abia certamen, et haberet
bellicosissimos viros, et electorum quadrin-
genta millia: Ieroboam instruxit econtra
aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi
electi erant, et ad bella fortissimi. 4Stetit er-
go Abia super montem Semeron, qui erat
in Ephraim, et ait: Audi, Ieroboam, et om-
nis Israel. 5Num ignoratis quod Dominus
Deus Israel dederit regnum David super Is-
rael in sempiternum, ipsi et filiis eius in pa-
ctum salis? 6Et surrexit Ieroboam filius Na-
bat, servus Salomonis filii David, et rebel-
lavit contra dominum suum. 7Congregatique
sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial, et
praevaluerunt contra Roboam filium Salo-
monis: porro Roboam erat rudis, et corde
pavido, nec potuit resistere eis. 8Nunc er-
go vos dicitis quod resistere possitis regno
Domini, quod possidet per filios David, ha-
betisque grandem populi multitudinem, at-
que vitulos aureos quos fecit vobis Iero-
boam in deos. 9Et eiecistis sacerdotes Do-
mini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis
vobis sacerdotes sicut omnes populi terra-
rum: quicumque venerit, et initiaverit ma-
num suam in tauro de bobus, et in arietibus
septem, fit sacerdos eorum qui non sunt
dii. 10Noster autem Dominus, Deus est,
quem non relinquimus, sacerdotesque mi-
nistrant Domino, de filiis Aaron, et Levitae
sunt in ordine suo: 11Holocausta quoque
offerunt Domino per singulos dies mane
et vespere, et thymiama iuxta legis praece-
pta confectum, et proponuntur panes in
mensa mundissima, estque apud nos cande-
labrum aureum, et lucernae eius, ut accen-
dantur semper ad vesperam: nos quippe
custodimus praecepta Domini Dei nostri,
quem vos reliquistis. 12Ergo in exercitu no-
stro dux Deus est, et sacerdotes eius, qui
clangunt tubis, et resonant contra vos: fi-
lii Israel, nolite pugnare contra Dominum
Deum patrum vestrorum, quia non vobis
expedit. 13Haec illo loquente, Ieroboam re-
tro moliebatur insidias. Cumque ex adverso
hostium staret, ignorantem Iudam suo am-
biebat exercitu. 14Respiciensque Iudas, vidit
instare bellum ex adverso et post tergum,
et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes
tubis canere coeperunt. 15Omnesque viri Iuda
vociferati sunt: et ecce illis clamantibus,
perterruit Deus Ieroboam, et omnem Israel
qui stabat ex adverso Abia et Iuda. 16Fuge-
runtque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus
in manu eorum. 17Percussit ergo eos Abia,
et populus eius plaga magna: et corruerunt
vulnerati ex Israel quingenta millia viro-
rum fortium. 18Humiliatique sunt filii Israel
in tempore illo, et vehementissime confor-
tati filii Iuda, eo quod sperassent in Domi-
no Deo patrum suorum. 19Persecutus est
autem Abia fugientem Ieroboam, et cepit
civitates eius, Bethel et filias eius, et Ie-
sana cum filiabus suis, Ephron quoque et
filias eius: 20nec valuit ultra resistere Iero-
boam in diebus Abia: quem percussit Do-
minus, et mortuus est. 21Igitur Abia, con-
fortato imperio suo, accepit uxores quat-
uordecim: procreavitque viginti duos fi-
lios, et sedecim filias. 22Reliqua autem ser-
monum Abia, viarumque et operum eius,
scripta sunt diligentissime in libro Addo
prophetae.
Cap. XIIII
1Dormivit autem Abia cum patribus
suis, et sepelierunt eum in civitate Da-
pagina successiva »