
uno canistro quod erat excelsius, portare
me omnes cibos qui fiunt arte pistoria,
avesque comedere ex, eo. 18Respondit Io-
seph: Haec est interpretatio somnii: Tria
canistra, tres adhuc dies sunt: 19post quos,
auferet Pharao caput tuum, ac suspendet
te in cruce, et lacerabunt volucres carnes
tuas. 20Exinde dies tertius natalitius Pha-
raonis erat: qui faciens grande convivium
pueris suis, recordatus est inter epulas ma-
gistri pincernarum, et pistorum principis.
21Restituitque alterum in locum suum, ut
porrigeret ei poculum: 22alterum suspen-
dit in patibulo, ut coniectoris veritas pro-
baretur. 23Et tamen succedentibus pro-
speris, praepositus pincernarum oblitus est
interpretis sui.
Cap. XLI
1Post duos annos vidit Pharao somnium.
Putabat se stare super fluvium, 2de quo
ascendebant septem boves, pulchrae et cras-
sae nimis: et pascebantur in locis palustri-
bus. 3Aliae quoque septem emergebant
de flumine, foedae, confectaeque macie: et pa-
scebuntur in ipsa amnis ripa in locis viren-
tibus: 4devoraveruntque eas, quarum mira
species et habitudo corporum erat. Exper-
gefactus Pharao, 5rursum dormivit, et vidit
alterum somnium: Septem spicae pullula-
bant in culmo uno plenae atque formosae
6aliae quoque totidem spicae tenues, et per-
cussae uredine oriebantur, 7devorantes om-
nem priorum pulchritudinem. Evigilans
Pharao post quietem, 8et facto mane, pa-
vore perterritus, misit ad omnes coniecto-
res Aegypti, cunctosque sapientes: et accersi-
tis narravit somnium, nec erat qui inter-
pretaretur. 9Tunc demum reminiscens
pincernarum magister, ait: Confiteor pec-
catum meum: 10Iratus rex servis suis, me et
magistrum pistorum retrudi iussit in carce-
rent principis militum: 11ubi una nocte
uterque vidimus somnium praesagum fu-
turorum. 12Erat ibi puer Hebraeus, eiusdem
ducis militum famulus: cui narrantes som-
nia, 13audivimus quidquid postea rei proba-
vit eventus, ego enim redditus sum officio
meo: et ille suspensus est in cruce. 14Proti-
nus ad regis imperium eductum de carcere
Ioseph totonderunt: ac veste mutata ob-
tulerunt ei. 15Cui ille ait: Vidi somnia, nec
est qui edisserat: quae audivi te sapientissi-
me coniicere. 16Respondit Ioseph: Absque
me Deus respondebit prospera Pharaoni.
17Narravit ergo Pharao quod viderat: Pu-
tabam me stare super ripam fluminis, 18et
septem bones de amne conscendere, pul-
chras nimis, et obesis carnibus: quae in pa-
stu paludis virecta carpebant. 19et ecce, has
sequebantur aliae septem boves, in tantum
deformes et macilentae, ut numquam ta-
les in terra Aegypti viderim: 20quae, devora-
tis et consumptis prioribus, 21nullum satu-
ritatis dedere vestigium: sed simili macie
et squalore torpebant. Evigilans, rursus so-
pore depressus, 22vidi somnium: Septem spi-
cae pullulabant in culmo uno plenae atque
pulcherrimae. 23Aliae quoque septem tenues
et percussae uredine, oriebantur e stipula:
24quae priorum pulchritudinem devorave-
runt. Narravi coniectoribus somnium, et
nemo est qui edisserat. 25Respondit Ioseph:
Somnium regis unum est: quae facturus est
Deus, ostendit Pharaoni. 26Septem boves
pulchrae, et septem spicae plentae: septem
ubertatis anni sunt: eandemque vim som-
nii comprehendunt. 27Septem quoque bo-
ves tenues atque macilentae, quae ascende-
runt post eas, et septem spicae tenues, et
vento urente percussae: septem anni ventu-
rae sunt famis. 28Qui hoc ordine comple-
buntur: 29Ecce septem anni venient ferti-
litatis magnae in universa Terra Aegypti
30quos sequentur septem anni alii tantae ste-
rilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro
abundantia: consumptura est enim fames
omnem terram, 31et ubertatis magnitu-
dinem perditura est inopiae magnitudo.
32Quod autem vidisti secundo ad eandem
rem pertinens somnium: firmitatis indi-
cium est, eo quod fiat sermo Dei, et velo-
cius impleatur. 33Nunc ergo provideat rex
virum sapientem et industrium, et praefi-
pagina successiva »