
et Socho, et Odollam, 8necnon et Geth, et
Maresa, et Ziph, 9sed et Aduram, et Lachis,
et Azeca, 10Saraa quoque, et Aialon, et He-
bron, quae erant in Iuda et Beniamin, ci-
vitates munitissimas. 11Cumque clausisset eas
muris, posuit in eis principes, ciborumque
horrea, hoc est, olei, et vini. 12Sed et in sin-
gulis urbibus fecit armamentarium scutorum
et hastarum, firmavitque eas summa diligen-
tia, et imperavit super Iudam et Beniamin.
13Sacerdotes autem et Levitae qui erant in
universo Israel, venerunt ad eum de cun-
ctis sedibus suis, 14relinquentes suburbana,
et possessiones suas, et transeuntes ad Iu-
dam et Ierusalem: eo quod abiecisset eos
Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio
Domini fungerentur. 15Qui constituit sibi
sacerdotes excelsorum, et daemoniorum,
vitulorumque quos fecerat. 16Sed et de cun-
ctis tribubus Israel, quicumque dederant
cor suum ut quaererent Dominum Deum
Israel, venerunt in Ierusalem ad immolan-
dum victimas suas coram Domino Deo pa-
trum suorum. 17Et roboraverunt regnum
Iuda, et confirmaverunt Roboam filium
Salomonis per tres annos: ambulaverunt
enim in viis David et Salomonis, annis tan-
tum tribus. 18Duxit autem Roboam uxo-
rem Mahalath filiam Ierimoth filii Da-
vid: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,
19quae peperit ei filios Iehus, et Somoriam,
et Zoom. 20Post hanc quoque accepit Maa-
cha filiam Absalom, quae peperit ei Abia,
et Ethai, et Ziza, et Salomith. 21Amavit au-
tem Roboam Maacha filiam Absalom su-
per omnes uxores suas et concubinas:
nam uxores decem et octo duxerat, con-
cubinas autem sexaginta: et genuit vigin-
ti octo filios, et sexaginta filias. 22Consti-
tuit vero in capite Abiam filium Maacha
ducem super omnes fratres suos: ipsum
enim regem facere cogitabat, 23quia sapien-
tior fuit, et potentior super omnes filios
eius, et in cunctis finibus Iuda et Benia-
min, et in universis civitatibus muratis:
praebuitque eis escas plurimas, et multas pe-
tivit uxores.
Cap. XII
1Cumque roboratum fuisset regnum
Roboam et confortatum, dereliquit
legem Domini, et omnis Israel cum eo.
2Anno autem quinto regni Roboam, ascen-
dit Sesac rex Aegypti in Ierusalem (quia
peccaverant Domino) 3cum mille ducen-
tis curribus, et sexaginta millibus equitum:
nec erat numerus vulgi quod venerat cum
eo ex Aegypto, Libyes scilicet, et Troglo-
dytae, et Aethiopes. 4Cepitque civitates mu-
nitissimas in Iuda, et venit usque in Ierusa-
lem. 5Semeias autem propheta ingressus est
ad Roboam, et principes Iuda qui congre-
gati fuerant in Ierusalem, fugientes Sesac,
dixitque ad eos: Haec dicit Dominus: Vos re-
liquistis me, et ego reliqui vos in manu Se-
sac. 6Consternatique principes Israel et rex,
dixerunt: Iustus est Dominus. 7Cumque vi-
disset Dominus quod humiliati essent, fa-
ctus est sermo Domini ad Semeiam, dicens:
Quia humiliati sunt, non disperdam eos,
daboque eis pauxillum auxilii, et non stilla-
bit furor meus super Ierusalem per manum
Sesac. 8Verumtamen servient ei, ut sciant
distantiam servitutis meae, et servitutis re-
gni terrarum. 9Recessit itaque Sesac rex
Aegypti ab Ierusalem, sublatis thesauris
domus Domini et domus regis: omniaque
secum tulit, et clypeos aureos quos fece-
rat Salomon: 10pro quibus fecit rex aeneos,
et tradidit illos principibus scutariorum,
qui custodiebant vestibulum palatii. 11Cumque
introiret rex domum Domini, veniebant
scutarii et tollebant eos, iterumque refere-
bant eos ad armamentarium suum. 12Ve-
rumtamen quia humiliati sunt, aversa est
ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus:
siquidem et in Iuda inventa sunt opera bo-
na. 13Confortatus est ergo rex Roboam
in Ierusalem, atque regnavit: quadraginta
autem et unius anni erat cum regnare coe-
pisset, et decem et septem annis regnavit
in Ierusalem, urbe quam elegit Dominus,
ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis
tribubus Israel: nomen autem matris eius
pagina successiva »