La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Sermones in Cantica canticorum » Biblia Vulgata (1592) - p. 44


nitque Ioseph, gratiam coram domino suo,
ministrabat ei: a quo praepositus omni-
bus gubernabat creditam sibi domum, et
universa quae ei tradita fuerant: 5benedi-
xitque Dominus domui Aegyptii propter Io-
seph, et multiplicavit tam in aedibus quam
in agris cunctam eius substantiam: 6nec
quidquam aliud noverat, nisi panem quo
vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra fa-
cie, et decorus aspectu. 7Post multos ita-
que dies in iniecit domina sua oculos suos in
Ioseph, et ait: Dormi mecum. 8Qui ne-
quaquam acquiescens operi nefario, dixit
ad eam: Ecce dominus meus, omnibus
mihi traditis, ignorat quid habeat in do-
mo sua: 9nec quidquam est quod non in
mea sit potestate, vel non tradiderit mihi,
praeter te, quae uxor eius es: quo modo er-
go possum hoc malum facere, et peccare
in Deum meum? 10Huiuscemodi verbis
per singulos dies et mulier molesta erat
adolescenti: et ille recusabat stuprum. 11Ac-
cidit autem quadam die ut intraret Ioseph
domum, et operis quippiam absque arbitris
faceret: 12et illa, apprehensa lacinia vesti-
menti eius, diceret: Dormi mecum. Qui
relicto in manu eius pallio fugit, et egres-
sus est foras. 13Cumque vidisset mulier vestem
in manibus suis, et se esse contemptam,
14 vocavit ad se homines domus sua, et ait
ad eos: En introduxit virum Hebraeum, ut
illuderet nobis: ingressus est ad me, ut co-
iret mecum: cumque ego succlamassem, 15et
audisset vocem meam, reliquit pallium
quod tenebam, et fugit foras. 16In argu-
mentum ergo fidei retentum pallium osten-
dit marito revertenti domum, 17et ait: In-
gressus est ad me servus Hebraeus quem
adduxisti, ut illuderet mihi: 18cumque audis-
set me clamare, reliquit pallium quod te-
nebam, et fugit foras. 19His auditis domi-
nus, et nimium credulus verbis coniugis,
iratus est valde: 20tradiditque Ioseph in car-
cerem, ubi vincti regis custodiebantur, et
erat ibi clausus. 21Fuit autem Dominus
cum Ioseph, et misertus illius dedit ei gra-
tiam in conspectu principis carceris. 22Qui
tradidit in manu illius universos vinctos
qui in custodia tenebantur: et quidquid
fiebat; sub ipso erat. 23Nec noverat aliquid,
cunctis ei creditis: Dominus enim erat
cum illo, et omnia opera eius dirigebat.

Cap. XL

1His ita gestis, accidit ut peccarent duo
eunuchi, pincerna regis Aegypti, et
pistor, domino suo. 2Iratusque contra eos
Pharao (nam alter pincernis praeerat, alter
pistoribus) 3misit eos in carcerem princi-
pis militum, in quo erat vinctus et Ioseph.
4At custos carceris tradidit eos Ioseph, qui
et ministrabat eis: aliquantulum temporis
fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
5Videruntque ambo somnium nocte una,
iuxta interpretationem congruam sibi: 6ad
quos cum introisset Ioseph mane, et vidis-
set eos tristes, 7sciscitatus est eos, dicens:
Cur tristior est hodie solito facies vestra?
8Qui responderunt: Somnium vidimus, et
non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad
eos Ioseph: Numquid non Dei est inter-
pretatio? referte mihi quid videritis. 9Nar-
ravit prior, praepositus pincernarum, som-
nium suum: Videbam coram me vitem,
10in qua erant tres propagines, crescere pau-
latim in gemmas, et post flores unas ma-
turescere: 11calicemque Pharaonis in manu
mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem
quem tenebam, et tradidi poculum Pha-
raoni. 12Respondit Ioseph: Haec est inter-
pretatio somnii: Tres propagines, tres ad-
huc dies sunt: 13post quos recordabitur Pha-
rao ministerii tui, et restituet te in gradum
pristinum: dabisque ei calicem iuxta offi-
cium tuum, sicut ante facere consueveras.
14Tantum memento mei, cum bene tibi
fuerit, et facias mecum misericordiam: ut
fuggeras Pharaoni ut educat me de isto
carcere: 15quia furto sublatus sum de terra
Hebraeorum, et hic innocens in lacum
missus sum. 16Videns pistorum magister
quod prudenter somnium dissolvisset, ait:
Et ego vidi somnium, Quod tria canistra
farinae haberem super caput meum: 17et in


pagina successiva »