
genitus, Iadihel secundus, Zabadias tertius,
Iathanael quartus, 3Aelam quintus, Ioha-
nan sextus, Elioenai septimus. 4Filii au-
tem Obededom: Semeias primogenitus,
Iozabad secundus, Ioaha tertius, Sachar
quartus, Nathanael quintus, 5Ammiel sex-
tus, Issachar septimus, Phollathi octavus:
quia benedixit illi Dominus. 6Semei au-
tem filio eius nati sunt filii, praefecti fami-
liarum suarum: erant enim viri fortissimi.
7Filii ergo Semeiae: Othni, et Raphael, et
Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi:
Eliu quoque et Samachias. 8Omnes hi, de
filiis Obededom: ipsi, et filii et fratres eo-
rum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta
duo de Obededom. 9Porro Meselemiae fi-
lii, et fratres eorum robustissimi, decem et
octo. 10De Hosa autem, id est de filiis Me-
rari: Semri princeps (non enim habuerat
primogenitum, et idcirco posuerat eum pa-
ter eius in principem), 11Helcias secundus,
Tabelias tertius, Zacharias quartus. Omnes
hi filii et fratres Hosa, tredecim. 12Hi divi-
si sunt in ianitores, ut semper principes cu-
stodiarum, sicut et fratres eorum ministra-
rent in domo Domini. 13Missae sunt ergo
sortes ex aequo, et parvis et magnis, per fa-
milias suas in unamquamque portarum.
14Cecidit ergo sors orientalis, Selemiae.
Porro Zachariae filio eius, viro prudentissi-
mo et erudito, sortito obtigit plaga Septen-
trionalis. 15Obededom vero et filiis eius ad
austrum: in qua parte domus erat senio-
rum concilium. 16Sephim et Hosa ad occi-
dentem, iuxta portam, quae ducit ad viam
ascensionis: custodia contra custodiam.
17Ad orientem vero Levitae sex: et ad aqui-
lonem, quatuor per diem: atque ad meri-
diem similiter in die quatuor: et ubi erat
concilium bini et bini. 18In cellulis quoque
ianitorum ad occidentem quatuor in via,
binique per cellulas. 19Hae sunt divisiones ia-
nitorum filiorum Core et Merari. 20Porro
Achias erat super thesauros domus Dei, et
vasa sanctorum. 21Filii Ledan, filii Ger-
sonni: de Ledan principes familiarum, Le-
dan, et Gersonni, Iehieli. 22Filii Iehieli:
Zathan, et Ioel fratres eius super thesauros
domus Domini. 23Amramitis, et Isaaritis, et
Hebronitis, et Ozihelitis. 24Subael autem
filius Gersom filii Moysi, praepositus the-
sauris. 25Fratres quoque eius Eliezer, cuius
filius Rahabia, et huius filius Isaias, et huius
filius Ioram, huius quoque filius Zechri, et
huius filius Selemith. 26Ipse Selemith, et
fratres eius, super thesauros sanctorum, quae
sanctificavit David rex, et principes fami-
liarum, et tribuni, et centuriones, et duces
exercitus, 27de bellis et manubiis praeliorum,
quae consecraverant ad instaurationem, et
supellectilem templi Domini. 28Haec autem
universa sanctificavit Samuel videns, et
Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Ioab
filius Sarviae: omnes qui sanctificaverant ea
per manum Selemith et fratrum eius. 29Isaa-
ritis vero praeerat Chonenias, et filii eius
ad opera forinsecus super Israel ad docen-
dum et iudicandum eos. 30Porro de He-
bronitis Hasabias, et fratres eius viri for-
tissimi, mille septingenti praeerant Israeli
trans Iordanem contra occidentem, in cun-
ctis operibus Domini, et in ministerium
regis. 31Hebronitarum autem princeps fuit
Ieria secundum familias et cognationes eo-
rum. Quadragesimo anno regni David
recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissi-
mi in Iazer Galaad, 32fratresque eius robu-
stioris aetatis, duo millia septingenti prin-
cipes familiarum. Praeposuit autem eos
David rex Rubenitis, et Gadditis, et di-
midiae tribui Manasse, in omne ministe-
rium Dei et regis.
Cap. XXVII
1Filii autem Israel secundum numerum
suum, principes familiarum, tribuni,
et centuriones, et praefecti, qui ministra-
bant regi iuxta turmas suas, ingredientes et
egredientes per singulos menses in anno,
viginti quatuor millibus singuli praeerant.
2Primae turmae in primo mense Iesboam prae-
erat filius Zabdiel, et sub eo vigintiquattuor
millia; 3de filiis Phares, princeps cuncto-
rum principum in exercitu mense primo.
pagina successiva »