La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 383


ingrediantur domum Domini et iuxta ri-
tum suum sub manu Aaron patris eorum:
sicut praeceperat Dominus Deus Israel.
20Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de
filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael,
Iehedeia. 21De filiis quoque Rohobiae, prin-
ceps Iesias. 22Isaari vero filius Salemoth, fi-
liusque Salemoth Iahath: 23filiusque eius Ieriau
primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius,
Iecmaan quartus. 24Filius Oziel, Micha: fi-
lius Micha, Samir. 25Frater Micha, Iesia: fi-
liusque Iesiae, Zacharias. 26Filii Merari: Moholi,
et Musi. Filius Oziau: Benno. 27Filius quo-
que Merari: Oziau, et Soam, et Zachur et
Hebri. 28Porro Moholi filius, Eleazar, qui
non habebat liberos. 29Filius vero Cis, Ie-
rameel. 30Filii Musi: Moholi, Eder, et Ieri-
moth: isti filii Levi secundum domos fami-
liarum suarum. 31Miseruntque et ipsi sortes
contra fratres suos filios Aaron coram Da-
vid rege, et Sadoc, et Ahimelech, et princi-
pibus familiarum sacerdotalium et Leviti-
carum, tam maiores quam minores. Om-
nes sors aequaliter dividebat.

Cap. XXV

1Igitur David et magistratus exercitus
segregaverunt in ministerium filios A-
saph, et Heman, et Idithun, qui propheta-
rent in citharis, et psalteriis, et cymbalis se-
cundum numerum suum, dedicato sibi of-
ficio servientes. 2De filiis Asaph: Zachur,
et Ioseph, et Nathania, et Asarela, filii A-
saph: sub manu Asaph prophetantis iuxta
regem. 3Porro Idithun: filii Idithun, Go-
dolias, Sori, Ieseias, et Hasabias, et Matha-
thias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui
in cithara prophetabat super confitentes
et laudantes Dominum. 4Heman quoque:
filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel,
Subuel, et Ierimoth, Hananias, Hanani,
Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et
Iesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth:
5omnes isti filii Heman videntis regis in
sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque
Deus Heman filios quatuordecim, et filias
tres. 6Universi sub manu patris sui ad can-
tandum in templo Domini distributi erant,
in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in mini-
steria domus Domini iuxta regem: Asaph
videlicet, et Idithun, et Heman. 7Fuit au-
tem numerus eorum cum fratribus suis, qui
erudiebant canticum Domini, cuncti do-
ctores, ducenti octoginta octo. 8Miseruntque
sortes per vices suas, ex aequo tam maior
quam minor, doctus pariter et indoctus.
9Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de
Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et filiis eius,
et fratribus eius duodecim. 10Tertia Zachur,
filiis et fratribus eius duodecim. 11Quarta
Isari, filiis et fratribus eius duodecim.
12Quinta Nathaniae, filiis et fratribus eius
duodecim. 13Sexta Bocciau, filiis et fratri-
bus eius duodecim. 14Septima Isreela, filiis
et fratribus eius duodecim. 15Octava Ie-
saiae, filiis et fratribus eius duodecim. 16No-
na Mathaniae, filiis et fratribus eius duode-
cim. 17Decima Semeiae, filiis et fratribus eius
duodecim. 18Undecima Azareel, filiis et fra-
tribus eius duodecim. 19Duodecima Hasa-
biae, filiis et fratribus eius duodecim. 20Ter-
tiadecima Subael, filiis et fratribus eius duo-
decim. 21Quartadecima Mathathiae, filiis et
fratribus eius duodecim. 22Quintadecima
Ierimoth, filiis et fratribus eius duodecim.
23Sextadecima Hananiae, filiis et fratribus
eius duodecim. 24Septimadecima Iesbacas-
sae, filiis et fratribus eius duodecim. 25Octa-
vadecima Hanani, filiis et fratribus eius
duodecim. 26Nonadecima Mellothi, filiis
et fratribus eius duodecim. 27Vigesima
Eliatha, filiis et fratribus eius duodecim.
28Vigesima prima Othir, filiis et fratribus
eius duodecim. 29Vigesima secunda Ged-
delthi, filiis et fratribus eius duodecim.
30Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fra-
tribus eius duodecim. 31Vigesimaquarta
Romemthiezer, filiis et fratribus eius duo-
decim.

Cap. XXVI

1Divisiones autem ianitorum: de
Coritis Meselemia, filius Core, de filiis
Asaph. 2Filii Meselemiae: Zacharias primo-


pagina successiva »