
Cap. XXII
1Dixitque David: Haec est domus Dei,
et hoc altare in holocaustum Israeli.
2Et praecepit ut congregarentur omnes pro-
selyti de terra Israel, et constituit ex eis la-
tomos ad caedendos lapides et poliendos,
ut aedificaretur domus Dei. 3Ferrum quo-
que plurimum ad clavos ianuarum, et ad
commissuras atque iuncturas, praeparavit
David: et aeris pondus innumerabile. 4Li-
gna quoque cedrina non poterant aestima-
ri, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad
David. 5Et dixit David: Salomon filius
meus puer parvulus est et delicatus; domus
autem, quam aedificari volo Domino, talis
esse debet ut in cunctis regionibus nomi-
netur: praeparabo ergo ei necessaria. Et ob
hanc causam ante mortem suam omnes prae-
paravit impensas. 6Vocavitque Salomonem
filium suum, et praecepit ei ut aedificaret
domum Domino Deo Israel. 7Dixitque Da-
vid ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meae
fuit ut aedificarem domum nomini Domi-
ni Dei mei: 8sed factus est sermo Domini
ad me, dicens: Multum sanguinem effudi-
sti, et plurima bella bellasti: non poteris
aedificare domum nomini meo, tanto effu-
so sanguine coram me: 9filius, qui nascetur
tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum
requiescere ab omnibus inimicis suis per
circuitum: et ob hanc causam Pacificus vo-
cabitur: et pacem et otium dabo in Israel
cunctis diebus eius. 10Ipse aedificabit domum
nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et
ego ero illi in patrem: firmaboque solium
regni eius super Israel in aeternum. 11Nunc
ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prospe-
rare, et aedifica domum Domino Deo tuo,
sicut locutus est de te. 12Det quoque tibi
Dominus prudentiam et sensum, ut rege-
re possis Israel, et custodire legem Domini
Dei tui. 13Tunc enim proficere poteris, si
custodieris mandata et iudicia quae praece-
pit Dominus Moysi ut doceret Israel: con-
fortare, et viriliter age: ne timeas, neque pa-
veas. 14Ecce ego in paupertate mea praepa-
ravi impensas domus Domini, auri talenta
centum millia, et argenti mille millia talen-
torum: aeris vero et ferri non est pondus,
vincitur enim numerus magnitudine: ligna
et lapides praeparavi ad universa impen-
dia. 15Habes quoque plurimos artifices, la-
tomos, et caementarios, artificesque lignorum,
et omnium artium ad faciendum opus pru-
dentissimos, 16in auro et argento et aere et
ferro, cuius non est numerus. Surge igitur,
et fac, et erit Dominus tecum. 17Praecepit
quoque David cunctis principibus Israel,
ut adiuvarent Salomonem filium suum.
18Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus
vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem
per circuitum, et tradiderit omnes inimicos
vestros in manus vestras, et subiecta sit
terra coram Domino, et coram populo
eius. 19Praebete igitur corda vestra et ani-
mas vestras, ut quaeratis Dominum Deum
vestrum: et consurgite, et aedificate san-
ctuarium Domino Deo, ut introducatur
arca foederis Domini, et vasa Domino con-
secrata, in domum quae aedificatur nomi-
ni Domini.
Cap. XXIII
1Igitur David, senex et plenus dierum,
regem constituit Salomonem filium suum
super Israel. 2Et congregavit omnes prin-
cipes Israel, et sacerdotes atque Levitas.
3Numeratique sunt Levitae a triginta annis,
et supra: et inventa sunt triginta octo millia
virorum. 4Ex his electi sunt, et distributi in
ministerium domus Domini viginti quat-
tuor millia: praepositorum autem et iudi-
cum, sex millia. 5Porro quattuor millia ia-
nitores, et totidem psaltae, canentes Domi-
no in organis quae fecerat ad canendum.
6Et distribuit eos David per vices filiorum
Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
7Filii Gerson: Leedan, et Semei. 8Filii
Leedan: princeps Iahiel, et Zethan, et Ioel,
tres. 9Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et
Aran, tres: isti principes familiarum Lee-
dan. 10Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et
Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor.
pagina successiva »