
tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis
concrepantes. 29Cumque pervenisset arca
foederis Domini usque ad civitatem Da-
vid, Michol filia Saul prospiciens per fene-
stram vidit regem David saltantem atque
ludentem, et despexit eum in corde suo.
Cap. XVI
1Attulerunt igitur arcam Dei, et
constituerunt eam in medio taberna-
culi quod tetenderat ei David: et obtule-
runt holocausta et pacifica coram Deo.
2Cumque complesset David offerens holo-
causta et pacifica, benedixit populo in no-
mine Domini. 3Et divisit universis per sin-
gulos, a viro usque ad mulierem, tortam pa-
nis, et partem assae carnis bubalae, et frixam
oleo similam. 4Constituitque coram arca
Domini de Levitis, qui ministrarent, et re-
cordarentur operum eius, et glorificarent,
atque laudarent Dominum Deum Israel:
5Asaph principem, et secundum eius Zacha-
riam: porro Iahiel, et Semiramoth, et Ie-
hiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam,
et Obededom: Iehiel super organa psalte-
rii et lyras: Asaph autem ut cymbalis per-
sonaret: 6Banaiam vero, et Iaziel sacerdo-
tes canere tuba iugiter coram arca foederis
Domini. 7In illo die fecit David princi-
pem ad confitendum Domino Asaph, et
fratres eius:
8Confitemini Domino, et invocate no-
men eius: notas facite in populis adinventiones eius.
9Cantate ei, et psallite ei: et narrate om-
nia mirabilia eius.
10Laudate nomen sanctum eius: laetetur
cor quaerentium Dominum.
11Quaerite Dominum, et virtutem eius:
quaerite faciem eius semper.
12Recordamini mirabilium eius quae fe-
cit: signorum illius, et iudiciorum oris eius.
13Semen Israel servi eius: filii Iacob ele-
cti eius.
14Ipse Dominus Deus noster: in univer-
sa terra iudicia eius.
15Recordamini in sempiternum pacti
eius: sermonis, quem praecepit in mille ge-
nerationes.
16Quem pepigit cum Abraham: et iura-
menti illius cum Isaac.
17Et constituit illud Iacob in praeceptum,
et Israel in pactum sempiternum,
18Dicens: Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum haereditatis vestrae.
19Cum essent pauci numero, parvi et co-
loni eius.
20Et transierunt de gente in gentem, et
de regno ad populum alterum.
21Non dimisit quemquam calumniari
eos, sed increpavit pro eis reges.
22Nolite tangere christos meos: et in pro-
phetis meis nolite malignari.
23Cantate Domino omnis terra, annun-
ciate ex die in diem salutare eius.
24Narrate in gentibus gloriam eius: in
cunctis populis mirabilia eius.
25Quia magnus Dominus, et laudabilis
nimis, et horribilis super omnes deos.
26Omnes enim dii populorum idola:
Dominus autem caelos fecit.
27Confessio et magnificentia coram eo:
fortitudo et gaudium in loco eius.
28Afferte Domino, familiae populorum:
afferte Domino gloriam et imperium.
29Date Domino gloriam, nomini eius, le-
vate sacrificium, et venite in conspectu eius:
et adorate Dominum in decore sancto.
30Commoveatur a facie eius omnis terra:
ipse enim fundavit orbem immobilem.
31Laetentur caeli, et exultet terra: et dicant
in nationibus, Dominus regnavit.
32Tonet mare et plenitudo eius: exultent
agri, et omnia quae in eis sunt.
33Tunc laudabunt ligna saltus coram Do-
mino: quia venit iudicare terram.
34Confitemini Domino, quoniam bonus:
quoniam in aeternum misericordia eius.
35Et dicite: Salva nos, Deus salvator no-
ster, et congrega nos, et erue de gentibus,
ut confiteamur nomini sancto tuo, et exul-
temus in carminibus tuis.
36Benedictus Dominus Deus Israel,
ab aeterno usque in aeternum: Et dicat omnis
pagina successiva »