La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
De bello civili » Biblia Vulgata (1592) - p. 371


filiis Caath fratribus eorum, super panes erant
propositionis, ut semper novos per singula
sabbata praepararent. 33Hi sunt principes
cantorum per familias Levitarum, qui in
exedris morabantur, ut die ac nocte iugiter
suo ministerio deservirent. 34Capita Levi-
tarum, per familias suas principes, manse-
runt in Ierusalem. 35In Gabaon autem com-
morati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen
uxoris eius Maacha. 36Filius primogenitus
eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner,
et Nadab, 37Gedor quoque, et Ahio, et Za-
charias, et Macelloth. 38Porro Macelloth
genuit Samaan: isti habitaverunt e regione
fratrum suorum in Ierusalem cum fratri-
bus suis. 39Ner autem genuit Cis: et Cis ge-
nuit Saul, et Saul genuit Ionathan, et Mel-
chisua, et Abinadab, et Esbaal. 40Filius au-
tem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal ge-
nuit Micha. 41Porro filii Micha, Phithon, et
Melech, et Tharaa, et Ahaz. 42Ahaz autem
genuit Iara, et Iara genuit Alamath, et Az-
moth, et Zamri. Zamri autem genuit Mo-
sa. 43Mosa vero genuit Banaa: cuius filius
Raphaia, genuit Elasa: de quo ortus est
Asel. 44Porro Asel sex filios habuit, his no-
minibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Ob-
dia, Hanan: hi sunt filii Asel.

Cap. X

1Philisthiim autem pugnabant con-
tra Israel, fugeruntque viri Israel Palae-
sthinos, et ceciderunt vulnerati in monte
Gelboe. 2Cumque appropinquassent Phili-
sthaei, persequentes Saul et filios eius, per-
cusserunt Ionathan, et Abinadab, et Mel-
chisua filios Saul. 3Et aggravatum est prae-
lium contra Saul, inveneruntque eum sagit-
tarii, et vulneraverunt iaculis. 4Et dixit Saul
ad armigerum suum: Evagina gladium
tuum, et interfice me, ne forte veniant in-
circumcisi isti, et illudant mihi. Noluit au-
tem armiger eius hoc facere, timore perter-
ritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in
eum. 5Quod cum vidisset armiger eius, vi-
delicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse
in gladium suum, et mortuus est. 6Interiit
ergo Saul: et tres filii eius, et omnis domus
illius pariter concidit. 7Quod cum vidissent
viri Israel qui habitabant in campestribus,
fugerunt: et Saul ac filiis eius mortuis, de-
reliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi
sunt: veneruntque Philisthiim, et habitave-
runt in eis. 8Die igitur altero detrahentes
Philisthiim spolia caesorum, invenerunt
Saul et filios eius iacentes in monte Gel-
boe. 9Cumque spoliassent eum, et amputas-
sent caput, armisque nudassent, miserunt in
terram suam, ut circumferretur, et ostende-
retur idolorum templis, et populis: 10arma
autem eius consecraverunt in fano dei sui,
et caput affixerunt in templo Dagon. 11Hoc
cum audissent viri Iabes Galaad, omnia
scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul,
12consurrexerunt singuli virorum fortium,
et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius:
attuleruntque ea in Iabes, et sepelierunt ossa
eorum subter quercum, quae erat in Iabes,
et ieiunaverunt septem diebus. 13Mortuus
est ergo Saul propter iniquitates suas, eo
quod praevaricatus sit mandatum Domini
quod praeceperat, et non custodierit illud:
sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
14nec speraverit in Domino: propter quod
interfecit eum, et transtulit regnum eius ad
David filium Isai.

Cap. XI

1Congregatus est igitur omnis Is-
rael ad David in Hebron, dicens: Os
tuum sumus, et caro tua. 2Heri quoque, et
nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu
eras qui educebas et introducebas Israel:
tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu
pasces populum meum Israel, et tu eris
princeps super eum. 3Venerunt ergo om-
nes maiores natu Israel ad regem in He-
bron, et iniit David cum eis foedus coram
Domino: unxeruntque eum regem super Is-
rael, iuxta sermonem Domini, quem locu-
tus est in manu Samuel. 4Abiit quoque
David et omnis Israel in Ierusalem. Haec
est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores ter-
rae. 5Dixeruntque qui habitabant in Iebus


pagina successiva »