La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 40


et in agris erant, 29parvulos quoque eorum
et uxores duxerunt captivas. 30Quibus pa-
tratis audacter, Iacob dixit ad Simeon et
Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me
Chananaeis, et Pherezaeis habitatoribus ter-
rae huius. nos pauci sumus: illi congrega-
ti percutient me, et delebor ego, et domus
mea. 31Responderunt: Numquid ut scor-
to abuti debuere sorore nostra?

Cap. XXXV

1Interea locutus est Deus ad Iacob:
Surge, et ascende Bethel, et habita ibi,
facque altare Deo qui apparuit tibi quando
fugiebas Esau fratrem tuum. 2Iacob vero
convocata omni domo sua, ait: Abiicite
deos alienos qui in medio vestri sunt, et
mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
3Surgite, et ascendamus in Bethel, ut fa-
ciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in
die tribulationis meae, et socius fuit itineris
mei. 4Dederunt ergo ei omnes deos alie-
nos quos habebant, et inaures quae erant
in auribus eorum: at ille infodit ea subter
terebinthum, quae est post urbem Sichem.
5Cumque profecti essent, terror Dei invasit
omnes per circuitum civitates, et non sunt
ausi persequi recedentes. 6Venit igitur
Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan,
cognomento Bethel: ipse et omnis popu-
lus cum eo. 7Edificavitque ibi altare, et
appellavit nomen loci illius, Dominus Dei:
ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fra-
trem suum. 8Eodem tempore mortua est
Debora nurrix Rebeccae, et sepulta est ad
radices Bethel super quercum: vocatumque
est nomen loci illius, Quercus fletus. 9Ap-
paruit autem iterum Deus Iacob postquam
reversus est de Mesopotamia Syriae, bene-
dixitque ei, 10dicens: Non vocaberis ultra Ia-
cob, sed Israel erit nomen tuum. Et ap-
pellavit eum Israel, 11dixitque ei: Ego Deus
omnipotens, cresce, et multiplicare: gen-
tes, et populi nationum ex te erunt, re-
ges de lumbis tuis egredientur. 12Terramque
quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi
et semini tuo post te. 13Et recessit ab eo
14Ille vero erexit titulum lapideum in loco
quo locutus fuerat ei Deus: libans super
eum libamina, et effundens oleum: 15vo-
cansque nomen loci illius, Bethel. 16Egres-
sus autem inde, venit verno tempore ad
terram quae ducit Ephratam: in qua cum
parturiret Rachel, 17ob difficultatem partus
periclitari coepit. Dixitque ei obstetrix: Noli
timere, quia et hunc habebis filium. 18Egre-
diente autem anima prae dolore, et immi-
nente iam morte, vocavit nomen filii sui
Benoni, id est filius doloris mei: pater vero
appellavit eum Beniamin, id est filius dextrae.
19Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in
via quae ducit Ephratam, haec est Bethlehem.
20Erexitque Iacob titulum super sepulchrum
eius: Hic est titulus monumenti Rachel,
usque in praesentem diem. 21Egressus inde,
fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ru-
ben, et dormivit cum Bala concubina pa-
tris sui: quod illum minime latuit. Erant
autem filii Lacob duodecim. 23Filii Liae:
primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et
Iudas, et Issachar, et Zabulon. 24Filii Ra-
chel: Ioseph et Beniamin. 25Filii Bale an-
cillae Rachelis: Dan et Nephthali. 26Filii
Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser: hi sunt
filii Iacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia
Syria. 27Venit etiam ad Isaac patrem suum
in Mambre, Civitatem Arbee, haec est He-
bron: in qua peregrinatus est Abraham et
Isaac. 28Et completi sunt dies Isaac centum
octoginta annorum. 29Consumptusque aeta-
te mortuus est: et appositus est populo
suo senex et plenus dierum: et sepelierunt
cum Esau et Iacob filii sui.

Cap. XXXVI

1Hae sunt autem generationes Esau, ip-
se est Edom. 2Esau accepit uxores de
filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethaei,
et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon He-
vaei: 3Basemath quoque filiam Ismael soro-
rem Nabaioth. 4Peperit autem Ada, Eli-
phaz: Basemath genuit Rahvel: 5Ooliba-
ma genuit Iehus et Ihelon et Core, hi filii


pagina successiva »