La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 345


qui egrediebantur sabbato, venerunt ad
Ioiadam sacerdotem. 10Qui dedit eis hastas,
et arma regis David, quae erant in domo
Domini. 11Et steterunt singuli habentes ar-
ma in manu sua, a parte templi dextera, us-
que ad partem sinistram altaris et aedis, cir-
cum regem. 12Produxitque filium regis, et po-
suit super eum diadema et testimonium:
feceruntque eum regem, et unxerunt: et plau-
dentes manu, dixerunt: Vivat rex. 13Audivit
autem Athalia vocem populi currentis: et
ingressa ad turbas in templum Domini, 14 vi-
dit regem stantem super tribunal iuxta mo-
rem, et cantores, et tubas prope eum, om-
nemque populum terrae laetantem, et canen-
tem tubis: et scidit vestimenta sua, clama-
vitque: Coniuratio, coniuratio. 15Praecepit
autem Ioiada centurionibus, qui erant su-
per exercitum, et ait eis: Educite eam ex-
tra septa templi, et quicumque eam secu-
tus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sa-
cerdos: Non occidatur in templo Domi-
ni. 16Imposueruntque ei manus, et impegerunt
eam per viam introitus equorum, iuxta pa-
latium, et interfecta est ibi. 17Pepigit ergo
Ioiada foedus inter Dominum, et inter re-
gem, et inter populum, ut esset populus Do-
mini: et inter regem et populum. 18Ingres-
susque est omnis populus terrae templum
Baal, et destruxerunt aras eius, et imagines
contriverunt valide: Mathan quoque sa-
cerdotem Baal occiderunt coram altari.
Et posuit sacerdos custodias in domo Do-
mini. 19Tulitque centuriones, et Cerethi et
Phelethi legiones, et omnem populum ter-
rae, deduxeruntque regem de domo Domini:
et venerunt per viam portae scutariorum in
palatium, et sedit super thronum regum.
20Laetatusque est omnis populus terrae, et ci-
vitas conquievit: Athalia autem occisa est
gladio in domo regis. 21Septemque annorum
erat Ioas, cum regnare coepisset.

Cap. XII

1Anno septimo Iehu, regnavit Ioas: et
quadraginta annis regnavit in Ierusa-
lem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee.
2Fecitque Ioas rectum coram Domino cun-
ctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacer-
dos. 3Verumtamen excelsa non abstulit:
adhuc enim populus immolabat, et adole-
bat in excelsis incensum. 4Dixitque Ioas ad
sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum,
quae illata fuerit in templum Domini a prae-
tereuntibus, quae offertur pro pretio animae,
et quam sponte et arbitrio cordis sui infe-
runt in templum Domini: 5 accipiant illam
sacerdotes iuxta ordinem suum, et instau-
rent sartatecta domus, si quid necessarium
viderint instauratione. 6Igitur usque ad vi-
gesimum tertium annum regis Ioas, non in-
stauraverunt sacerdotes sartatecta templi.
7Vocavitque rex Ioas Ioiadam pontificem et
sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non
instauratis templi? Nolite ergo amplius ac-
cipere pecuniam iuxta ordinem vestrum,
sed ad instaurationem templi reddite eam.
8Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere
pecuniam a populo, et instaurare sartatecta
domus. 9Et tulit Ioiada pontifex gazo-
phylacium unum, aperuitque foramen desu-
per, et posuit illud iuxta altare ad dexteram
ingredientium domum Domini: mittebantque
in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, om-
nem pecuniam quae deferebatur ad tem-
plum Domini. 10Cumque viderent nimiam
pecuniam esse in gazophylacio, ascende-
bat scriba regis, et pontifex, effundebantque
et numerabant pecuniam, quae invenieba-
tur in domo Domini : 11 et dabant eam iuxta
numerum atque mensuram in manu eorum,
qui praeerant caementariis domus Domini:
qui impendebant eam in fabris lignorum,
et in caementariis, iis qui operabantur in
domo Domini, 12 et sartatecta faciebant:
et in iis qui caedebant saxa, et ut emerent
ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut
impleretur instauratio domus Domini in
universis quae indigebant expensa ad mu-
niendam domum. 13Verumtamen non
fiebant ex eadem pecunia hydriae templi
Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tu-
bae, et omne vas aureum et argenteum
de pecunia quae inferebatur in templum


pagina successiva »