La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
De divinatione » Biblia Vulgata (1592) - p. 344


eius, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad
me: nullus sit qui non veniat: sacrificium
enim grande est mihi Baal: quicumque de-
fuerit, non vivet. Porro Iehu faciebat hoc
insidiose, ut disperderet cultores Baal. 20Et
dixit: Sanctificate diem solemnem Baal.
Vocavitque, 21 et misit in universos terminos
Israel, et venerunt cuncti servi Baal: non
fuit residuus ne unus quidem qui non ve-
niret. Et ingressi sunt templum Baal: et
repleta est domus Baal, a summo usque ad
summum. 22Dixitque his qui erant super ve-
stes: Proferte vestimenta universis servis
Baal. Et protulerunt eis vestes. 23Ingressusque
Iehu, et Ionadab filius Rechab, templum Baal,
ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne
quis forte vobiscum sit de servis Domini,
sed ut sint servi Baal soli. 24Ingressi sunt
igitur ut facerent victimas et holocausta:
Iehu autem praeparaverat sibi foris octogin-
ta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit
de hominibus his, quos ego adduxero in
manus vestras, anima eius erit pro anima
illius. 25Factum est autem, cum completum
esset holocaustum, praecepit Iehu militibus
et ducibus suis: Ingredimini, et percutite
eos: nullus evadat. Percusseruntque eos in
ore gladii, et proiecerunt milites et duces:
et ierunt in civitatem templi Baal, 26 et pro-
tulerunt statuam de fano Baal, et combus-
serunt, 27 et comminuerunt eam. Destruxe-
runt quoque aedem Baal, et fecerunt pro
ea latrinas usque in diem hanc. 28Delevit
itaque Iehu Baal de Israel: 29 verumtamen
a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui pecca-
re fecit Israel, non recessit, nec dereliquit
vitulos aureos qui erant in Bethel et in
Dan. 30Dixit autem Dominus ad Iehu: Quia
studiose egisti quod rectum erat, et place-
bat in oculis meis, et omnia quae erant in
corde meo fecisti contra domum Achab:
filii tui usque ad quartam generationem se-
debunt super thronum Israel. 31Porro Iehu
non custodivit ut ambularet in lege Domi-
ni Dei Israel in toto corde suo: non enim
recessit a peccatis Ieroboam, qui peccare
fecerat Israel. 32In diebus illis coepit Domi-
nus taedere super Israel: percussitque eos Ha-
zael in universis finibus Israel, 33 a Iordane
contra orientalem plagam, omnem ter-
ram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse,
ab Aroer, quae est super torrentem Arnon,
et Galaad, et Basan. 34Reliqua autem ver-
borum Iehu, et universa quae fecit, et forti-
tudo eius, nonne haec scripta sunt in Libro
verborum dierum regum Israel? 35Et dor-
mivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque
eum in Samaria: et regnavit Ioachaz filius
eius pro eo. 36Dies autem quos regnavit
Iehu super Israel, viginti et octo anni
sunt in Samaria.

Cap. XI

1Athalia vero mater Ochoziae, vi-
dens mortuum filium suum, surrexit,
et interfecit omne semen regium. 2Tol-
lens autem Iosaba filia regis Ioram, soror
Ochoziae, Ioas filium Ochoziae, furata est
eum de medio filiorum regis qui interficie-
bantur, et nutricem eius de triclinio: et ab-
scondit eum a facie Athaliae ut non interfi-
ceretur. 3Eratque cum ea sex annis clam in
domo Domini: porro Athalia regnavit su-
per terram. 4Anno autem septimo misit Io-
iada, et assumens centuriones et milites, in-
troduxit ad se in templum Domini, pepi-
gitque cum eis foedus: et adiurans eos
in domo Domini, ostendit eis filium regis: 5 et prae-
cepit illis, dicens: Iste est sermo, quem fa-
cere debetis: 6 tertia pars vestrum introeat
sabbato, et observet excubias domus regis.
Tertia autem pars sit ad portam Sur: et ter-
tia pars sit ad portam quae est post habita-
culum scutariorum: et custodietis excubias
domus Messa. 7Duae vero partes e vobis,
omnes egredientes sabbato, custodiant ex-
cubias domus Domini circa regem. 8Et val-
labitis eum, habentes arma in manibus ve-
stris: si quis autem ingressus fuerit septum
templi, interficiatur: eritisque cum rege in-
troeunte et egrediente. 9Et fecerunt centu-
riones iuxta omnia quae praeceperat eis Io-
iada sacerdos: et assumentes singuli viros
suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his


pagina successiva »