La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
In Verrem » Biblia Vulgata (1592) - p. 343


portam, et ait: Numquid pax potest esse
Zambri, qui interfecit dominum suum?
32Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram,
et ait: Quae est ista? et inclinaverunt se ad
eum duo vel tres eunuchi. 33At ille dixit
eis: Praecipitate eam deorsum: et praecipi-
taverunt eam, aspersusque est sanguine pa-
ries, et equorum ungulae conculcaverunt
eam. 34Cumque introgressus esset ut come-
deret biberetque, ait: Ite, et videte maledi-
ctam illam, et sepelite eam: quia filia regis
est. 35Cumque issent ut sepelirent eam, non
invenerunt nisi calvariam, et pedes, et sum-
mas manus. 36Reversique nunciaverunt ei. Et
ait Iehu: Sermo Domini est, quem locutus
est per servum suum Eliam Thesbiten, di-
cens: In agro Iezrahel comedent canes
carnes Iezabel, 37 et erunt carnes Iezabel
sicut stercus super faciem terrae in agro
Iezrahel, ita ut praetereuntes dicant: Haec-
cine est illa Iezabel?

Cap. X

1Erant autem Achab septuaginta filii
in Samaria: scripsit ergo Iehu litteras,
et misit in Samariam, ad optimates civi-
tatis, et ad maiores natu, et ad nutritios
Achab, dicens: 2Statim ut acceperitis litte-
ras has, qui habetis filios domini vestri, et
currus, et equos, et civitates firmas, et ar-
ma, 3 eligite meliorem, et eum qui vobis pla-
cuerit de filiis domini vestri, et eum ponite
super solium patris sui, et pugnate pro do-
mo domini vestri. 4Timuerunt illi vehemen-
ter, et dixerunt: Ecce duo reges non po-
tuerunt stare coram eo, et quomodo nos
valebimus resistere? 5Miserunt ergo prae-
positi domus, et praefecti civitatis, et ma-
iores natu, et nutritii, ad Iehu, dicentes:
Servi tui sumus: quaecumque iusseris facie-
mus, nec constituemus nobis regem: quae-
cumque tibi placent, fac. 6Rescripsit au-
tem eis litteras secundo, dicens: Si mei estis,
et obeditis mihi, tollite capita filiorum do-
mini vestri, et venite ad me hac eadem ho-
ra cras in Iezrahel. Porro filii regis, septua-
ginta viri, apud optimates civitates nutrie-
bantur. 7Cumque venissent litteras ad eos,
tulerunt filios regis, et occiderunt septua-
ginta viros, et posuerunt capita eorum in
cophinis, et miserunt ad eum in Iezrahel.
8Venit autem nuncius, et indicavit ei, di-
cens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui
respondit: Ponite ea ad duos acervos iuxta
introitum portae usque mane. 9Cumque di-
luxisset, egressus est, et stans dixit ad om-
nem populum: Iusti estis: si ego coniuravi
contra dominum meum et interfeci eum,
quis percussit omnes hos? 10 Videte ergo
nunc quoniam non cecidit de sermonibus
Domini in terram, quos locutus est Domi-
nus super domum Achab: et Dominus fecit
quod locutus est in manu servi sui Eliae.
11Percussit igitur Iehu omnes qui reliqui erant
de domo Achab in Iezrahel, et universos
optimates eius, et notos, et sacerdotes, do-
nec non remanerent ex eo reliquiae. 12Et
surrexit, et venit in Samariam: cumque ve-
nisset ad Cameram pastorum in via, 13 inve-
nit fratres Ochoziae regis Iuda: dixitque ad
eos: Quinam estis vos? Qui responderunt:
Fratres Ochoziae sumus, et descendimus ad
salutandos filios regis, et filios reginae.
14Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos
cum comprehendissent vivos, iugulaverunt
eos in cisterna iuxta Cameram, quadragin-
ta duos viros: et non reliquit ex eis quem-
quam. 15Cumque abiisset inde, invenit Iona-
dab filium Rechab in occursum sibi, et be-
nedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor
tuum rectum, sicut cor meum cum corde
tuo? Et ait Ionadab: Est. Si est, inquit, da
manum tuam. Qui dedit ei manum suam.
At ille levavit eum ad se in currum: 16 di-
xitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum
meum pro Domino. Et impositum in cur-
ru suo 17 duxit in Samariam. Et percussit
omnes qui reliqui fuerant de Achab in Sa-
maria usque ad unum, iuxta verbum Domini
quod locutus est per Eliam. 18Congre-
gavit ergo Iehu omnem populum, et di-
xit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego
autem colam eum amplius. 19Nunc igitur
omnes prophetas Baal, et universos servos


pagina successiva »