La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 339


conclavi tuo. 13Dixitque eis: Ite, et videte ubi
sit, ut mittam, et capiam eum. Annuntia-
veruntque ei, dicentes: Ecce in Dothan. 14Mi-
sit ergo illuc equos et currus, et robur exer-
citus: qui cum venissent nocte, circumde-
derunt civitatem. 15Consurgens autem dilu-
culo minister viri Dei, egressus, vidit exer-
citum in circuitu civitatis, et equos et cur-
rus: nunciavitque ei, dicens: Heu heu heu
domine mi: quid faciemus? 16At ille respon-
dit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt,
quam cum illis. 17Cumque orasset Eliseus, ait:
Domine, aperi oculos huius, ut videat. Et
aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et
ecce mons plenus equorum, et curruum
igneorum in circuitu Elisei. 18Hostes vero
descenderunt ad eum: porro Eliseus ora-
vit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro,
gentem hanc caecitate. Percussitque eos Do-
minus ne viderent, iuxta verbum Elisei.
19Dixit autem ad eos Eliseus: Non est haec
via, neque ista est civitas: sequimini me, et
ostendam vobis virum quem quaeritis.
Duxit ergo eos in Samariam: 20 cumque in-
gressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus:
Domine, aperi oculos istorum, ut videant.
Aperuitque Dominus oculos eorum, et vide-
runt se esse in medio Samariae. 21Dixitque rex
Israel ad Eliseum, cum vidisset eos: Num-
quid percutiam eos, pater mi? 22At ille ait:
Non percuties: neque enim cepisti eos gla-
dio et arcu tuo, ut percutias: sed pone pa-
nem et aquam coram eis, ut comedant, et
bibant, et vadant ad dominum suum. 23Ap-
positaque est eis ciborum magna praepara-
tio, et comederunt et biberunt, et dimisit
eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra
non venerunt latrones Syriae in terram Is-
rael. 24Factum est autem post haec, congre-
gavit Benadad rex Syriae universum exer-
citum suum, et ascendit, et obsidebat Sama-
riam. 25Factaque est fames magna in Sama-
ria: et tamdiu obsessa est, donec venunda-
retur caput asini octoginta argenteis, et quar-
ta pars cabi stercoris columbarum quin-
que argenteis. 26Cumque rex Israel transiret
per murum, mulier quaedam exclamavit ad
eum, dicens: Salva me, domine mi rex.
27Qui ait: Non te salvat Dominus: unde te
possum salvare? De area, vel de torculari?
Dixitque ad eam rex: Quid tibi vis? Quae re-
spondit: 28Mulier ista dixit mihi: Da filium
tuum, ut comedamus eum hodie, et filium
meum comedemus cras. 29Coximus ergo fi-
lium meum, et comedimus. Dixique ei die
altera: Da filium tuum, ut comedamus eum.
Quae abscondit filium suum. 30Quod cum
audisset rex, scidit vestimenta sua, et transi-
bat per murum. Viditque omnis populus ci-
licium quo vestitus erat ad carnem intrin-
secus. 31Et ait rex: Haec mihi faciat Deus,
et haec addat, si steterit caput Elisei filii Sa-
phat super ipsum hodie. 32Eliseus autem se-
debat in domo sua, et senes sedebant cum
eo. Praemisit itaque virum: et antequam ve-
niret nuncius ille, dixit ad senes: Numquid
scitis quod miserit filius homicidae hic, ut
praecidatur caput meum? Videte ergo, cum
venerit nuncius, claudite ostium, et non si-
natis eum introire: ecce enim sonitus pe-
dum domini eius post eum est. 33Adhuc
illo loquente eis, apparuit nuncius qui ve-
niebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum ma-
lum a Domino est: quid amplius expe-
ctabo a Domino?

Cap. VII

1Dixit autem Eliseus: Audite verbum
Domini: Haec dicit Dominus: In tempo-
re hoc cras modius similae uno statere erit,
et duo modii hordei statere uno, in porta
Samariae. 2Respondens unus de ducibus,
super cuius manum rex incumbebat, homi-
ni Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cata-
ractas in caelo, numquid poterit esse quod
loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde
non comedes. 3Quatuor ergo viri erant
leprosi iuxta introitum portae: qui dixerunt
ad invicem: Quid hic esse volumus donec
moriamur? 4 sive ingredi voluerimus civi-
tatem, fame moriemur: sive manserimus
hic, moriendum nobis est: venite ergo, et
transfugiamus ad castra Syriae: si peperce-
rint nobis, vivemus: si autem occidere


pagina successiva »