
si plus in ambulando fecero laborare, mo-
rientur una die cuncti greges. 14Praecedat
dominus meus ante servum suum: et ego
sequar paulatim vestigia eius, sicut videro
parvulos meos posse, donec veniam ad do-
minum meum in Seir. 15Respondit Esau:
Oro te, ut de populo qui mecum est, sal-
tem socii remaneant via tuae. Non est, in-
quit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut
inveniam gratiam in conspectu tuo domi-
no mi. 16Reversus est itaque illo die Esau
itinere quo venerat in Seir. 17Et Iacob ve-
nit in Socoth: ubi aedificata domo et fixis
tentoriis appellavit nomen loci illius So-
coth, idest, tabernacula. 18Transivitque in Sa-
lem urbem Sichimorum, quae est in terra
Chanaan, postquam reversus est de Meso-
potamia Syriae: et habitavit iuxta oppidum.
19Emitque partem agri in qua fixerat taber-
nacula, a filiis Hemor patris Sichem cen-
tum agnis. 20Et erecto ibi altari, invocavit
super illud fortissimum Deum Israel.
Cap. XXXIIII
1Egressa est autem Dina filia Liae ut
videret mulieres regionis illius. 2Quam
cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei,
princeps terrae illius, adamavit eam: et ra-
puit, et dormivit cum illa, vi opprimens
virginem. 3Et conglutinata est anima eius
cum ea, tristemque delinivit blanditiis. 4Et a
pergens ad Hemor patrem suum, Accipe,
inquit, mihi puellam hanc coniugem.
5Quod cum audisset Iacob absentibus fi-
liis, et in pastu pecorum occupatis, silvit
donec redirent. 6Egresso autem Hemor
patre Sichem ut loqueretur ad Iacob, 7ec-
ce filii eius veniebant de agro: auditoque
quod acciderat, irati sunt valde, eo quod
foedam rem operatus esset in Israel, et vio-
lata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.
8Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem
filii mei adhaesit anima filiae vestrae: date
eam illi uxorem: 9et iungamus vicissim con-
nubia: filias vestras tradite nobis, et filias
nostras accipite. 10Et habitate nobiscum:
terra in potestate vestra est, exercete, nego-
tiamini, et possidete eam. 11Sed et Sichem
ad patrem et ad fratres eius ait: Inveniam
gratiam coram vobis: et quaecumque sta-
tueritis, dabo: 12augete dotem, et munera
postulate, et libenter tribuam quod petie-
ritis: tantum date mihi puellam hanc uxo-
rem. 13Responderunt filii Iacob Sichem et
patri eius in dolo, saevientes ob stuprum so-
roris: 14Non possumus facere quod petitis,
nec dare sororem nostram homini incir-
cumciso: quod illicitum et nefarium est
apud nos. 15Sed in hoc valebimus foede-
rari, si volueritis esse similes nostri, et cir-
cumcidatur in vobis omne masculini se-
xus; 16tunc dabimus et accipiemus mutuo
filias vestras, ac nostras: et habitabimus
vobiscum, erimusque unus populus: 17si au-
tem circumcidi nolueritis, tollemus filiam
nostram, et recedemus. 18Placuit oblatio
eorum Hemor, et Sichem filio eius: 19nec
distulit adolescens quin statim quod pete-
batur expleret: amabat enim puellam val-
de, et ipse erat inclytus in omni domo pa-
tris sui. 20Ingressique portam urbis, locuti
sunt ad populum: 21Viri isti pacifici sunt,
et volunt habitare nobiscum: negotientur
in terra, et exerceant eam, quae spatiosa et
lata cultoribus indiget: filias eorum acci-
piemus uxores, et nostras illis dabimus.
22Unum est quo differtur tantum bonum:
Si circumcidamus masculos nostros, ritum
gentis imitantes. 23Et substantia eorum, et
pecora, et cuncta quae possident, nostra
erunt: tantum in hoc acquiescamus, et ha-
bitantes simul, unum efficiemus populum.
24Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis
maribus. 25Et ecce, die tertio quando gra-
vissimus vulnerum dolor est: arreptis, duo
filii Iacob, Simeon et Levi fratres Dinae,
gladiis, ingressi sunt urbem confidenter:
interfectisque omnibus masculis, 26Hemor et
Sichem pariter necaverunt, tollentes Di-
nam de domo Sichem sororem suam. 27Qui-
bus egressis, irruerunt super occisos ceteri
filii Iacob: et depopulati sunt urbem in ul-
tionem stupri: 28Oves eorum, et armenta, et
asinos, cunctaque vastantes quae in domibus
pagina successiva »