
sunt in libro sermonum dierum regum
Israel?
Cap. II
1Factum est autem cum levare vellet
Dominus Eliam per turbinem in caelum,
ibant Elias et Eliseus de Galgalis. 2Dixitque
Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus
misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus:
Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non
derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,
3 egressi sunt filii prophetarum, qui erant in
Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei: Num-
quid nosti quia hodie Dominus tollet do-
minum tuum a te? Qui respondit: Et ego
novi : silete. 4Dixit autem Elias ad Eliseum:
Sede hic, quia Dominus misit me in Iericho.
Et ille ait: Vivit Dominus, et vivit anima
tua, quia non derelinquam te. Cumque ve-
nissent Iericho, 5 accesserunt filii propheta-
rum qui erant in Iericho, ad Eliseum, et dixe-
runt ei: Numquid nosti quia Dominus ho-
die tollet dominum tuum a te? Et ait: Et
ego novi: silete. 6Dixit autem ei Elias: Se-
de hic, quia Dominus misit me usque ad
Iordanem. Qui ait: Vivit Dominus, et vivit
anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt
igitur ambo pariter, 7 et quinquaginta viri
de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et
steterunt e contra, longe: illi autem ambo
stabant super Iordanem. 8Tulitque Elias pal-
lium suum, et involvit illud, et percussit
aquas: quae divisae sunt in utramque partem, et
transierunt ambo per siccum. 9Cumque tran-
sissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod
vis ut faciam tibi, antequam tollar a te.
Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat in me du-
plex spiritus tuus. 10Qui respondit: Rem
difficilem postulasti: attamen si videris me,
quando tollar a te, erit tibi quod petisti: si
autem non videris, non erit. 11Cumque per-
gerent, et incedentes sermocinarentur, ec-
ce currus igneus, et equi ignei diviserunt
utrumque: et ascendit Elias per turbinem
in caelum. 12Eliseus autem videbat, et clama-
bat: Pater mi, pater mi, currus Israel, et au-
riga eius. Et non vidit eum amplius: appre-
henditque vestimenta sua, et scidit illa in duas
partes. 13Et levavit pallium Eliae, quod ceci-
derat ei: reversusque stetit super ripam Iorda-
nis, 14 et pallio Eliae, quod ceciderat ei, per-
cussit aquas, et non sunt divisae: et dixit: Ubi
est Deus Eliae etiam nunc? Percussitque aquas,
et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eli-
seus. 15Videntes autem filii prophetarum,
qui erant in Iericho e contra, dixerunt: Re-
quievit spiritus Eliae super Eliseum. Et ve-
nientes in occursum eius, adoraverunt eum
proni in terram, 16 dixeruntque illi: Ecce, cum
servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui
possunt ire, et quaerere dominum tuum, ne
forte tulerit eum spiritus Domini, et proie-
cerit eum in unum montium, aut in unam
vallium. Qui ait: Nolite mittere. 17Coege-
runtque eum donec acquiesceret, et diceret:
Mittite. Et miserunt quinquaginta viros:
qui cum quaesissent tribus diebus, non in-
venerunt. 18Et reversi sunt ad eum: at ille
habitabat in Iericho, et dixit eis: Numquid
non dixi vobis: Nolite mittere? 19Dixerunt
quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce ha-
bitatio civitatis huius optima est, sicut tu
ipse, domine, perspicis: sed aquae pessimae
sunt, et terra sterilis. 20At ille ait: Afferte
mihi vas novum, et mittite in illud sal.
Quod cum attulissent, 21 egressus ad fontem
aquarum misit in illum sal, et ait: Haec di-
cit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit
ultra in eis mors, neque sterilitas. 22Sanatae
sunt ergo aquae usque in diem hanc, iuxta
verbum Elisei quod locutus est. 23Ascendit
autem inde in Bethel: cumque ascenderet
per viam, pueri parvi egressi sunt de civita-
te, et illudebant ei, dicentes: Ascende cal-
ve, ascende calve. 24Qui cum respexisset, vi-
dit eos, et maledixit eis in nomine Domini:
egressique sunt duo ursi de saltu, et lacerave-
runt ex eis quadraginta duos pueros. 25Abiit
autem inde in montem Carmeli, et inde
reversus est in Samariam.
Cap. III
1Ioram vero filius Achab regnavit super
Israel in Samaria anno decimo octavo
pagina successiva »