
quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezra-
helites, dicens: Non dabo tibi haereditatem
patrum meorum. Et proiiciens se in lectu-
lum suum, avertit faciem suam ad parietem,
et non comedit panem. 5Ingressa est autem
ad eum Iezabel uxor sua, dixitque ei: Quid
est hoc, unde anima tua contristata est? Et
quare non comedis panem? 6Qui respon-
dit ei: Locutus sum Naboth Iezrahelitae,
et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta
pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam
meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo ti-
bi vineam meam. 7Dixit ergo ad eum Ieza-
bel uxor eius: Grandis auctoritatis es, et be-
ne regis regnum Israel. Surge, et comede
panem, et aequo animo esto: ego dabo tibi
vineam Naboth Iezrahelitae. 8Scripsit ita-
que litteras ex nomine Achab, et signavit
eas annulo eius, et misit ad maiores natu,
et optimates, qui erant in civitate eius, et
habitabant cum Naboth. 9Litterarum au-
tem haec erat sententia: Praedicate ieiunium,
et sedere facite Naboth inter primos po-
puli: 10et submittite duos viros filios Belial
contra eum, et falsum testimonium dicant:
Benedixit Deum et regem: et educite eum,
et lapidate, sicque moriatur. 11Fecerunt ergo
cives eius maiores natu et optimates, qui
habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat
eis Iezabel, et sicut scriptum erat in litteris
quas miserat ad eos: 12praedicaverunt ieiu-
nium, et sedere fecerunt Naboth inter pri-
mos populi. 13Et adductis duobus viris filiis
diaboli, fecerunt eos sedere contra eum:
at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt con-
tra eum testimonium coram multitudine:
Benedixit Naboth Deum et regem: quam
ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et
lapidibus interfecerunt. 14Miseruntque ad Ie-
zabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et
mortuus est. 15Factum est autem, cum au-
disset Iezabel lapidatum Naboth, et mor-
tuum, locuta est ad Achab: Surge, et possi-
de vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit
tibi acquiescere, et dare eam accepta pe-
cunia: non enim vivit Naboth, sed mor-
tuus est. 16Quod cum audisset Achab, mor-
tuum videlicet Naboth, surrexit, et descen-
debat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut
possideret eam. 17Factum est igitur sermo
Domini ad Eliam Thesbiten, dicens: 18Surge,
et descende in occursum Achab regis Israel,
qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth
descendit, ut possideat eam: 19et loqueris ad
eum, dicens: Haec dicit Dominus: Occidi-
sti, insuper et possedisti. Et post haec addes:
Haec dicit Dominus: In loco hoc, in quo
linxerunt canes sanguinem Naboth, lam-
bent quoque sanguinem tuum. 20Et ait Achab
ad Eliam: Num invenisti me inimicum ti-
bi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus
sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
21Ecce ego inducam super te malum, et de-
metam posteriora tua, et interficiam de A-
chab mingentem ad parietem, et clausum
et ultimum in Israel. 22Et dabo domum tuam
sicut domum Ieroboam filii Nabat, et sicut
domum Baasa filii Ahia: quia egisti, ut me
ad iracundiam provocares, et peccare fe-
cisti Israel. 23Sed et de Iezabel locutus est
Dominus, dicens: Canes comedent Iezabel
in agro Iezrahel. 24Si mortuus fuerit Achab
in civitate, comedent eum canes: si autem
mortuus fuerit in agro, comedent eum vo-
lucres caeli. 25Igitur non fuit alter talis sicut
Achab, qui venundatus est ut faceret malum
in conspectu Domini: concitavit enim eum
Iezabel uxor sua, 26et abominabilis factus
est, in tantum ut sequeretur idola, quae fe-
cerant Amorrhaei, quos consumpsit Domi-
nus a facie filiorum Israel. 27Itaque cum au-
disset Achab sermones istos, scidit vestimen-
ta sua, et operuit cilicio carnem suam, ie-
iunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit
demisso capite. 28Et factus est sermo Do-
mini ad Eliam Thesbiten, dicens: 29Nonne vi-
disti humiliatum Achab coram me? Quia
igitur humiliatus est mei causa, non indu-
cam malum in diebus eius, sed in diebus
filii sui inferam malum domui eius.
Cap. XXII
1Transierunt igitur tres anni abs-
que bello inter Syriam et Israel. 2In anno
pagina successiva »