La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 316


Tharsis, deferens inde aurum, et argentum,
et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
23Magnificatus est ergo rex Salomon super
omnes reges terrae divitiis et sapientia. 24Et
universa terra desiderabat vultum Salomo-
nis, ut audiret sapientiam eius, quam dede-
rat Deus in corde eius. 25Et singuli defere-
bant ei munera, vasa argentea et aurea, ve-
stes et arma bellica, aromata quoque, et
equos et mulos per annos singulos. 26Con-
gregavitque Salomon currus et equites, et fa-
cti sunt ei mille quadringenti currus, et duo-
decim millia equitum: et disposuit eos per
civitates munitas, et cum rege in Ierusalem.
27Fecitque ut tanta esset abundantia argenti
in Ierusalem, quanta et lapidum: et cedro-
rum praebuit multitudinem quasi sycomo-
ros quae nascuntur in campestribus. 28Et
educebantur equi Salomoni de Aegypto, et
de Coa. Negotiatores enim regis emebant
de Coa, et statuto pretio perducebant. 29E-
grediebatur autem quadriga ex Aegypto
sexcentis siclis argenti, et equus centum
quinquaginta. Atque in hunc modum
cuncti reges Hethaeorum et Syriae equos
venundabant.

Cap. XI

1Rex autem Salomon adamavit mulie-
res alienigenas multas, filiam quoque
Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas,
Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas: 2de gen-
tibus super quibus dixit Dominus filiis Is-
rael: Non ingrediemini ad eas, neque de il-
lis ingredientur ad vestras: certissime enim
avertent corda vestra ut sequamini deos
earum. His itaque copulatus est Salomon
ardentissimo amore. 3Fueruntque ei uxores
quasi reginae septingentae, et concubinae tre-
centae: et averterunt mulieres cor eius.
4Cumque iam esset senex, depravatum est cor
eius per mulieres, ut sequeretur deos alie-
nos: nec erat cor eius perfectum cum Do-
mino Deo suo, sicut cor David patris eius.
5Sed colebat Salomon Astarthen deam Si-
doniorum, et Moloch idolum Ammonita-
rum. 6Fecitque Salomon quod non placue-
rat coram Domino, et non adimplevit ut
sequeretur Dominum sicut David pater eius.
7Tunc aedificavit Salomon fanum Cha-
mos idolo Moab in monte qui est contra
Ierusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.
8Atque in hunc modum fecit universis uxo-
ribus suis alienigenis, quae adolebant thu-
ra, et immolabant diis suis. 9Igitur iratus
est Dominus Salomoni, quod aversa esset
mens eius a Domino Deo Israel, qui appa-
ruerat ei secundo, 10et praeceperat de verbo
hoc ne sequeretur deos alienos: et non cu-
stodivit quae mandavit ei Dominus. 11Dixit
itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti
hoc apud te, et non custodisti pactum meum,
et praecepta mea quae mandavi tibi, disrum-
pens scindam regnum tuum, et dabo illud
servo tuo. 12Verumtamen in diebus tuis non
faciam propter David patrem tuum: de
manu filii tui scindam illud, 13nec totum
regnum auferam, sed tribum unam dabo
filio tuo propter David servum meum, et
Ierusalem, quam elegi. 14Suscitavit autem
Dominus adversarium Salomoni Adad Idu-
maeum de semine regio, qui erat in Edom.
15Cum enim esset David in Idumaea, et ascen-
disset Ioab princeps militiae ad sepeliendum
eos qui fuerant interfecti, et occidisset om-
nem masculinum in Idumaea 16(sex enim men-
sibus ibi moratus est Ioab, et omnis Is-
rael, donec interimeret omne masculinum
in Idumaea) 17fugit Adad ipse, et viri Idumaei
de servis patris eius cum eo, ut ingredere-
tur Aegyptum: erat autem Adad puer par-
vulus. 18Cumque surrexissent de Madian, ve-
nerunt in Pharan, tuleruntque secum viros
de Pharan, et introierunt Aegyptum ad Pha-
raonem regem Aegypti: qui dedit ei do-
mum, et cibos constituit, et terram delega-
vit. 19Et invenit Adad gratiam coram Pha-
raone valde, in tantum ut daret ei uxorem
sororem uxoris suae germanam Taphnes
reginae. 20Genuitque ei soror Taphnes Genu-
bath filium, et nutrivit eum Taphnes in do-
mo Pharaonis: eratque Genubath habitans
apud Pharaonem cum filiis eius. 21Cumque
audisset Adad in Aegypto dormisse David


pagina successiva »