
pavimentum domus tabulis abiegnis. 16Aedi-
ficavitque viginti cubitorum ad posteriorem
partem templi tabulata cedrina, a pavimen-
to usque ad superiora: et fecit interiorem
domum oraculi in sanctum Sanctorum. 17Por-
ro quadraginta cubitorum erat ipsum tem-
plum pro foribus oraculi. 18Et cedro omnis
domus intrinsecus vestiebatur, habens tor-
naturas et iuncturas suas fabrefactas, et cae-
laturas eminentes: omnia cedrinis tabulis
vestiebantur: nec omnino lapis apparere
poterat in pariete. 19Oraculum autem in
medio domus, in interiori parte fecerat, ut
poneret ibi arcam foederis Domini. 20Porro
oraculum habebat viginti cubitos longitu-
dinis, et viginti cubitos latitudinis, et vigin-
ti cubitos altitudinis: et operuit illud atque
vestivit auro purissimo: sed et altare vesti-
vit cedro. 21Domum quoque ante oracu-
lum operuit auro purissimo, et affixit lami-
nas clavis aureis. 22Nihilque erat in templo
quod non auro tegeretur: sed et totum al-
tare oraculi texit auro. 23Et fecit in oraculo
duos cherubim de lignis olivarum, decem
cubitorum altitudinis. 24Quinque cubitorum
ala cherub una, et quinque cubitorum ala
cherub altera: id est, decem cubitos haben-
tes, a summitate alae unius usque ad alae al-
terius summitatem. 25Decem quoque cubi-
torum erat cherub secundus: in mensura
pari, et opus unum erat in duobus cheru-
bim, 26id est, altitudinem habebat unus che-
rub decem cubitorum, et similiter cherub
secundus. 27Posuitque cherubim in medio tem-
pli interioris: extendebant autem alas suas
cherubim, et tangebat ala una parietem, et
ala cherub secundi tangebat parietem al-
terum: alae autem alterae in media parte tem-
pli se invicem contingebant. 28Texit quo-
que cherubim auro. 29Et omnes parietes tem-
pli per circuitum sculpsit variis caelaturis et
torno: et fecit in eis cherubim, et palmas,
et picturas varias, quasi prominentes de pa-
riete, et egredientes. 30Sed et pavimentum
domus texit auro intrinsecus et extrinse-
cus. 31Et in ingressu oraculi fecit ostiola de
lignis olivarum, postesque angulorum quin-
que. 32Et duo ostia de lignis olivarum: et
sculpsit in eis picturam cherubim, et pal-
marum species, et anaglypha valde promi-
nentia: et texit ea auro: et operuit tam che-
rubim quam palmas, et cetera, auro. 33Fe-
citque in introitu templi postes de lignis oli-
varum quadrangulatos, 34et duo ostia de li-
gnis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium
duplex erat, et se invicem tenens aperieba-
tur. 35Et sculpsit cherubim, et palmas, et cae-
laturas valde eminentes: operuitque omnia
laminis aureis opere quadro ad regulam.
36Et aedificavit atrium interius tribus ordi-
nibus lapidum politorum, et uno ordine
lignorum cedri. 37Anno quarto fundata est
domus Domini in mense Zio: 38et in anno
undecimo, mense Bul (ipse est mensis octa-
vus), perfecta est domus in omni opere suo,
et in universis utensilibus suis: aedificavitque
eam annis septem.
Cap. VII
1Domum autem suam aedificavit Salo-
mon tredecim annis, et ad perfectum
usque perduxit. 2Aedificavit quoque domum
saltus Libani centum cubitorum longitu-
dinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis,
et triginta cubitorum altitudinis: et quat-
tuor deambulacra inter columnas cedrinas:
ligna quippe cedrina exciderat in columnas.
3Et tabulatis cedrinis vestivit totam came-
ram, quae quadraginta quinque columnis
sustentabatur. Unus autem ordo habebat
columnas quindecim 4contra se invicem
positas, 5et e regione se respicientes, aequali
spatio inter columnas, et super columnas
quadrangulata ligna in cunctis aequalia.
6Et porticum columnarum fecit quinqua-
ginta cubitorum longitudinis, et triginta
cubitorum latitudinis: et alteram porticum
in facie maioris porticus: et columnas, et
epistylia super columnas. 7Porticum quo-
que solii, in qua tribunal est, fecit: et texit
lignis cedrinis a pavimento usque ad sum-
mitatem. 8Et domuncula, in qua sedebatur
ad iudicandum, erat in media porticu, si-
mili opere. Domum quoque fecit filiae Pha-
pagina successiva »