La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 308


cum servis tuis: mercedem autem servorum
tuorum dabo tibi quamcumque petieris: scis
enim quomodo non est in populo meo vir
qui noverit ligna caedere sicut Sidonii.
7Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lae-
tatus est valde, et ait: Benedictus Dominus
Deus hodie, qui dedit David filium sapien-
tissimum super populum hunc plurimum.
8Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Au-
divi quaecumque mandasti mihi: ego faciam
omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis
et abiegnis. 9Servi mei deponent ea de Li-
bano ad mare, et ego componam ea in ra-
tibus in mari usque ad locum quem signifi-
caveris mihi: et applicabo ea ibi, et tu tolles
ea: praebebisque necessaria mihi, ut detur ci-
bus domui meae. 10Itaque Hiram dabat Salo-
moni ligna cedrina, et ligna abiegna, iuxta
omnem voluntatem eius. 11Salomon autem
praebebat Hiram coros tritici viginti millia,
in cibum domui eius, et viginti coros puris-
simi olei: haec tribuebat Salomon Hiram per
singulos annos. 12Dedit quoque Dominus sa-
pientiam Salomoni, sicut locutus est ei: et
erat pax inter Hiram et Salomonem, et per-
cusserunt ambo foedus. 13Elegitque rex Salomon
operarios de omni Israel, et erat indictio tri-
ginta millia virorum. 14Mittebatque eos in Li-
banum, decem millia per menses singulos vi-
cissim, ita ut duobus mensibus essent in do-
mibus suis: et Adoniram erat super huiusce-
modi indictione. 15Fueruntque Salomoni sep-
tuaginta millia eorum qui onera portabant,
et octoginta millia latomorum in monte:
16absque praepositis qui praeerant singulis ope-
ribus, numero trium millium et trecentorum
praecipientium populo et his qui faciebant
opus. 17Praecepitque rex ut tollerent lapides
grandes, lapides pretiosos in fundamentum
templi, et quadrarent eos: 18quos dolaverunt
caementarii Salomonis et caementarii Hi-
ram: porro Giblii praeparaverunt ligna et
lapides ad aedificandam domum.

Cap. VI

1Factum est ergo quadringentesimo et
octogesimo anno egressionis filiorum
Israel de terra Aegypti, in anno quarto, men-
se Zio (ipse est mensis secundus) regni Sa-
lomonis super Israel, aedificari coepit domus
Domino. 2Domus autem, quam aedificabat
rex Salomon Domino, habebat sexaginta
cubitos in longitudine, et viginti cubitos in
latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
3Et porticus erat ante templum viginti cu-
bitorum longitudinis, iuxta mensuram la-
titudinis templi: et habebat decem cubitos
latitudinis ante faciem templi. 4Fecitque in
templo fenestras obliquas. 5Et aedificavit
super parietem templi tabulata per gyrum,
in parietibus domus per circuitum templi
et oraculi, et fecit latera in circuitu. 6Tabu-
latum quod subter erat, quinque cubitos
habebat latitudinis, et medium tabulatum
sex cubitorum latitudinis, et tertium tabu-
latum septem habens cubitos latitudinis.
Trabes autem posuit in domo per circuitum
forinsecus, ut non haererent muris templi.
7Domus autem cum aedificaretur, de lapi-
dibus dolatis atque perfectis aedificata est:
et malleus, et securis, et omne ferramentum
non sunt audita in domo cum aedificare-
tur. 8Ostium lateris medii in parte erat
domus dextrae: et per cochleam ascende-
bant in medium coenaculum, et a medio in
tertium. 9Et aedificavit domum, et consum-
mavit eam: texit quoque domum laquea-
ribus cedrinis. 10Et aedificavit tabulatum su-
per omnem domum quinque cubitis alti-
tudinis, et operuit domum lignis cedrinis.
11Et factus est sermo Domini ad Salomo-
nem, dicens: 12Domus haec, quam aedificas,
si ambulaveris in praeceptis meis, et iudicia
mea feceris, et custodieris omnia mandata
mea, gradiens per ea, firmabo sermonem
meum tibi, quem locutus sum ad David pa-
trem tuum: 13et habitabo in medio filio-
rum Israel, et non derelinquam populum
meum Israel. 14Igitur aedificavit Salomon
domum, et consummavit eam. 15Et aedifi-
cavit parietes domus intrinsecus, tabulatis
cedrinis: a pavimento domus usque ad sum-
mitatem parietum, et usque ad laquearia,
operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit


pagina successiva »