
eius: per singulos enim menses in anno,
singuli necessaria ministrabant. 8Et haec
nomina eorum: Benhur in monte Ephraim.
9Bendecar in Macces, et in Salebim, et in
Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.
10Benhesed in Aruboth: ipsius erat Socho,
et omnis terra Epher. 11Benabinadab, cu-
ius omnis Nephath Dor, Tapheth filiam Sa-
lomonis habebat uxorem. 12Bana filius Ahi-
lud regebat Thanac et Mageddo, et univer-
sam Bethsan, quae est iuxta Sarthana subter
Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e re-
gione Iecmaan. 13Bengaber in Ramoth Ga-
laad: habebat Avothiair filii Manasse in
Galaad: ipse praeerat in omni regione Ar-
gob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus
magnis atque muratis quae habebant seras
aereas. 14Ahinadab filius Addo praeerat in
Manaim. 15Achimaas in Nephthali: sed et
ipse habebat Basemath filiam Salomonis in
coniugio. 16Baana filius Husi in Aser, et in
Baloth. 17Iosaphat filius Pharue in Issachar.
18Semei filius Ela in Beniamin. 19Gaber filius
Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis
Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia
quae erant in illa terra. 20Iuda et Israel in-
numerabiles, sicut arena maris in multitu-
dine: comedentes, et bibentes, atque lae-
tantes. 21Salomon autem erat in ditione
sua, habens omnia regna a flumine terrae
Philisthiim usque ad terminum Aegypti: of-
ferentium sibi munera, et servientium ei
cunctis diebus vitae eius. 22Erat autem cibus
Salomonis per dies singulos triginta cori
similae, et sexaginta cori farinae, 23decem bo-
ves pingues, et viginti boves pascuales, et
centum arietes, excepta venatione cervo-
rum, caprearum, atque bubalorum, et avium
altilium. 24Ipse enim obtinebat omnem re-
gionem quae erat trans flumen, a Thaphsa
usque ad Gazan, et cunctos reges illarum
regionum: et habebat pacem ex omni par-
te in circuitu. 25Habitabatque Iuda et Israel
absque timore ullo, unusquisque sub vite
sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee
cunctis diebus Salomonis. 26Et habebat Sa-
lomon quadraginta millia praesepia equo-
rum currilium, et duodecim millia eque-
strium. 27Nutriebantque eos supradicti regis
praefecti: sed et necessaria mensae regis Sa-
lomonis cum ingenti cura praebebant in
tempore suo. 28Hordeum quoque, et paleas
equorum et iumentorum, deferebant in lo-
cum ubi erat rex, iuxta constitutum sibi.
29Dedit quoque Deus sapientiam Salomo-
ni, et prudentiam multam nimis, et latitu-
dinem cordis quasi arenam quae est in lit-
tore maris. 30Et praecedebat sapientia Sa-
lomonis sapientiam omnium Orientalium
et Aegyptiorum, 31et erat sapientior cunctis
hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et
Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol:
et erat nominatus in universis gentibus per
circuitum. 32Locutus est quoque Salomon
tria millia parabolas: et fuerunt carmina
eius quinque et mille. 33Et disputavit su-
per lignis a cedro quae est in Libano, us-
que ad hyssopum quae egreditur de parie-
te: et disseruit de iumentis, et volucribus,
et reptilibus, et piscibus. 34Et veniebant de
cunctis populis ad audiendam sapientiam
Salomonis, et ab universis regibus terrae,
qui audiebant sapientiam eius.
Cap. V
1Misit quoque Hiram rex Tyri servos
suos ad Salomonem: audivit enim
quod ipsum unxissent regem pro patre eius:
quia amicus fuerat Hiram David omni tem-
pore. 2Misit autem Salomon ad Hiram, di-
cens: 3Tu scis voluntatem David patris mei,
et quia non potuerit aedificare domum no-
mini Domini Dei sui propter bella immi-
nentia per circuitum, donec daret Domi-
nus eos sub vestigio pedum eius. 4Nunc
autem requiem dedit Dominus Deus meus
mihi per circuitum, et non est satan, neque
occursus malus. 5Quam ob rem cogito aedi-
ficare templum nomini Domini Dei mei,
sicut locutus est Dominus David patri meo,
dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super
solium tuum, ipse aedificabit domum nomi-
ni meo. 6Praecipe igitur ut praecidant mihi
servi tui cedros de Libano, et servi mei sint
pagina successiva »