
Cap. XXXI
1Postquam autem audivit verba filio-
rum Laban dicentium: Tulit Iacob
omnia quae fuerunt patris nostri, et de il-
lius facultate ditatus, factus est inclytus
2animadvertit quoque faciem Laban, quod
non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
3maxime dicente sibi Domino: Revertere,
in terram patrum tuorum, et ad generatio-
nem suam, eroque tecum. 4Misit, et vocavit
Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat gre-
ges, 5dixitque eis: Video faciem patris vestri
quod non sit erga me sicut heri et nudius-
tertius: Deus autem patris mei fuit me-
cum. 6Et ipsi nostis quod totis viribus
meis servierim patri vestro. 7Sed et pater
vester circumvenit me, et mutavit merce-
dem meam decem vicibus: et tamen non
dimisit eum Deus ut noceret mihi. 8Si
quando dixit: Variae erunt mercedes tuae:
pariebant omnes oves varios foetus, quan-
do vero econtrario ait: Alba quaeque ac-
cipies pro mercede: omnes greges alba
pepererun. 9Tulitque Deus substantiam
patris vestri, et dedit mihi. 10Postquam
enim conceptus ovium tempus advenerat,
levavi oculos meos, et vidi in somnis ascen-
dentes mares super seminas, varios et ma-
culosos, et diversorum colorum. 11Dixitque
angelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et
ego respondi: Adsum. 12Qui ait: Leva ocu-
los tuos, et vide universos masculos ascen-
dentes super feminas, varios, maculosos, at-
que respersos. Vidi enim omnia quae fecit
tibi Laban. 13Ego sum Deus Bethel, ubi
unxisti lapidem, et votum vovisti mihi.
Nunc ergo surge, et egredere de terra hac,
revertens in terram nativitatis tuae. 14Re-
sponderuntque Rachel et Lia: Numquid ha-
bemus residui quidquam in facultatibus,
et hereditate domus patris nostri? 15Non-
ne quasi alienas reputavit nos, et vendidit,
comeditque pretium nostrum? 16Sed Deus
tulit opes patris nostri, et eas tradidit no-
bis, ac filiis nostris: unde omnia quae prae-
cepit tibi Deus, fac. 17Surrexit itaque Ia-
cob, et impositis liberis, ac coniugibus suis
super camelos, abiit. 18Tulitque omnem sub-
stantiam suam, et greges, et quidquid in
Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac
patrem suum in terram Chanaan. 19Eo
tempore ierat Laban ad tondendas oves,
et Rachel furata est idola patris sui: 20No-
luitque Iacob confiteri socero, suo quod fu-
geret. 21Cumque abiisset tam ipse quam om-
nia quae iuris sui erant, et amne transmisso
pergeret contra Montem Galaad, 22nuncia-
tum est Laban die tertio quod fugeret Ia-
cob. 23Qui, assumptis fratribus suis, perse-
cutus est cum diebus septem: et compre-
hendit cum in Monte Galaad. 24Viditque in
somnis dicentem sibi Deum: Cave ne
quidquam aspere loquaris contra Iacob.
25Iamque Iacob extenderat in monte tabor-
naculum: cumque ille consecutus fuisset
eum cum fratribus suis, in eodem Monte
Galaad fixit tentorium. 26Et dixit ad Ia-
cob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres
filias meas quasi captivas gladio? 27Cur
ignorante me fugere voluisti, nec indicare
mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et can-
ticis, et tympanis, et citharis? 28Non es pas-
sus ut oscularer filios meos et filias: stulte,
operatus es: et nunc quidem 29valet manus
mea reddere tibi malum: sed Deus patris ve-
stri heri dixit mihi: Cave ne loquaris con-
tra Iacob quidquam durius. 30Esto, ad tuos
ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus pa-
tris tui: cur furatus es deos meos? 31Re-
spondit Iacob: Quod inscio te profectus
sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
32Quod autem furti me arguis: apud quem-
cumque inveneris deos tuos, necetur coram
fratribus nostris, scrutare, quidquid tuorum
apud me inveneris, et aufer, haec dicens,
ignorabat quod Rachel furata esset idola.
33Ingressus itaque Laban tabernaculum Ia-
cob, et Liae, et utriusque famulae, non inve-
nit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
34illa festinans abscondit idola subter stra-
menta cameli, et sedit desuper: scrutantique
omne tentorium, et nihil invenienti, 35ait:
Ne irascatur dominus meus quod coram
pagina successiva »