La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 304



Cap. II

1Appropinquaverunt autem dies
David ut moreretur: praecepitque Salo-
moni filio suo, dicens: 2Ego ingredior viam
universae terrae: confortare, et esto vir. 3Et
observa custodias Domini Dei tui, ut am-
bules in viis eius: ut custodias ceremonias
eius, et praecepta eius, et iudicia, et testimo-
nia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut in-
telligas universa quae facis, et quocumque
te verteris: 4Ut confirmet Dominus sermo-
nes suos quos locutus est de me, dicens:
Si custodierint filii tui vias suas, et ambu-
laverint coram me in veritate, in omni
corde suo et in omni anima sua, non aufe-
retur tibi vir de solio Israel. 5Tu quoque
nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae,
quae fecerit duobus principibus exercitus
Israel, Abner filio Ner, et Amasae filio Ie-
ther: quos occidit, et effudit sanguinem
belli in pace, et posuit cruorem proelii in
balteo suo qui erat circa lumbos eius, et
in calceamento suo quod erat in pedibus
eius. 6Facies ergo iuxta sapientiam tuam,
et non deduces canitiem eius pacifice ad
inferos. 7Sed et filiis Berzellai Galaaditis
reddes gratiam, eruntque comedentes in
mensa tua: occurrerunt enim mihi quan-
do fugiebam a facie Absalom fratris tui.
8Habes quoque apud te Semei filium Ge-
ra filii Iemini de Bahurim, qui maledixit
mihi maledictione pessima, quando ibam
ad castra: sed quia descendit mihi in oc-
cursum cum transirem Iordanem, et iuravi
ei per Dominum, dicens: Non te interfi-
ciam gladio: 9tu noli pati eum esse inno-
xium. Vir autem sapiens es, ut scias quae
facies ei: deducesque canos eius cum sangui-
ne ad inferos. 10Dormivit igitur David
cum patribus suis, et sepultus est in civita-
te David. 11Dies autem quibus regnavit
David super Israel, quadraginta anni sunt:
in Hebron regnavit septem annis: in Ie-
rusalem, triginta tribus. 12Salomon autem
sedit super thronum David patris sui, et
firmatum est regnum eius nimis. 13Et in-
gressus est Adonias filius Haggith ad Beth-
sabee matrem Salomonis. Quae dixit ei:
Pacificusne est ingressus tuus? Qui respon-
dit: Pacificus. 14Addiditque: Sermo mihi
est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille: 15Tu,
inquit, nosti, quia meum erat regnum, et
me praeposuerat omnis Israel sibi in regem:
sed translatum est regnum, et factum est
fratris mei: a Domino enim constitutum
est ei. 16Nunc ergo petitionem unam pre-
cor a te: ne confundas faciem meam. Quae
dixit ad eum: Loquere. 17Et ille ait: Pre-
cor ut dicas Salomoni regi (neque enim
negare tibi quidquam potest) ut det mihi
Abisag Sunamitidem uxorem. 18Et ait Beth-
sabee: Bene: ego loquar pro te regi. 19Ve-
nit ergo Bethsabee ad regem Salomonem,
ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex
in occursum eius, adoravitque eam, et sedit
super thronum suum: positusque est thro-
nus matri regis, quae sedit ad dexteram
eius. 20Dixitque ei: Petitionem unam par-
vulam ego deprecor a te: ne confundas fa-
ciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater
mea: neque enim fas est ut avertam faciem
tuam. 21Quae ait: Detur Abisag Sunamitis
Adoniae fratri tuo uxor. 22Responditque rex
Salomon, et dixit matri suae: Quare postu-
las Abisag Sunamitidem Adoniae? Postu-
la ei et regnum: ipse est enim frater meus
maior me, et habet Abiathar sacerdotem,
et Ioab filium Sarviae. 23Iuravit itaque rex
Salomon per Dominum, dicens: Haec fa-
ciat mihi Deus, et haec addat, quia contra
animam suam locutus est Adonias verbum
hoc. 24Et nunc vivit Dominus, qui firma-
vit me, et collocavit me super solium Da-
vid patris mei, et qui fecit mihi domum, si-
cut locutus est, quia hodie occidetur Ado-
nias. 25Misitque rex Salomon per manum Ba-
naiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mor-
tuus est. 26Abiathar quoque sacerdoti dixit
rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum,
equidem vir mortis es: sed hodie te non
interficiam, quia portasti arcam Domini
Dei coram David patre meo, et sustinuisti
laborem in omnibus in quibus laboravit


pagina successiva »