
Testi »
Biblia Vulgata (1592) - p. 288
ancilla tua ad dominum meum regem verbum.
Et ait: Loquere. 13Dixitque mulier:
Quare cogitasti huiuscemodi rem contra
populum Dei, et locutus est rex verbum
istud, ut peccet, et non reducat eiectum suum?
14Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur
in terram, quae non revertuntur: nec vult
Deus perire animam, sed retractat cogitans
ne penitus pereat qui abiectus est. 15Nunc
igitur veni, ut loquar ad dominum meum
regem verbum hoc, praesente populo. Et
dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo-
modo faciat rex verbum ancillae suae. 16Et
audivit rex, ut liberaret ancillam suam de
manu omnium qui volebant de haereditate
Dei delere me, et filium meum simul. 17Di-
cat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domi-
ni mei regis sicut sacrificium. Sicut enim
angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut
nec benedictione, nec maledictione mo-
veatur: unde et Dominus Deus tuus est te-
cum. 18Et respondens rex, dixit ad mulie-
rem: Ne abscondas a me verbum quod te
interrogo. Dixitque ei mulier: Loquere, do-
mine mi rex. 19Et ait rex: Numquid manus
Ioab tecum est in omnibus istis? Respondit
mulier, et ait: Per salutem animae tuae, do-
mine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexte-
ram est ex omnibus his quae locutus est do-
minus meus rex: servus enim tuus Ioab, ip-
se praecepit mihi, et ipse posuit in os ancil-
lae tuae omnia verba haec. 20Ut verterem figu-
ram sermonis huius, servus tuus Ioab prae-
cepit istud: tu autem, domine mi rex, sapiens
es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut
intelligas omnia super terram. 21Et ait rex
ad Ioab: Ecce placatus feci verbum tuum:
vade ergo, et revoca puerum Absalom. 22Ca-
densque Ioab super faciem suam in terram,
adoravit, et benedixit regi: et dixit Ioab:
Hodie intellexit servus tuus quia inveni
gratiam in oculis tuis, domine mi rex: fecisti
enim sermonem servi tui. 23Surrexit ergo Ioab
et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Ie-
rusalem. 24Dixit autem rex: Revertatur in
domum suam, et faciem meam non videat.
Reversus est itaque Absalom in domum
suam, et faciem regis non vidit. 25Porro sicut
Absalom, vir non erat pulcher in omni Is-
rael, et decorus nimis: a vestigio pedis us-
que ad verticem non erat in eo ulla macula.
26Et quando tondebat capillum (semel autem
in anno tondebatur, quia gravabat eum cae-
saries), ponderabat capillos capitis sui ducen-
tis siclis, pondere publico. 27Nati sunt autem
Absalom filii tres, et filia una nomine Tha-
mar, elegantis formae. 28Mansitque Absalom
in Ierusalem duobus annis, et faciem regis
non vidit. 29Misit itaque ad Ioab, ut mitteret
eum ad regem: qui noluit venire ad eum.
Cumque secundo misisset, et ille noluisset ve-
nire ad eum, 30dixit servis suis: Scitis agrum
Ioab iuxta agrum meum, habentem messem
hordei: ite igitur, et succendite eum igni.
Succenderunt ergo servi Absalom segetem
igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus
suis, dixerunt: Succenderunt servi Absalom
partem agri igni. 31Surrexitque Ioab, et venit
ad Absalom in domum eius, et dixit: Qua-
re succenderunt servi tui segetem meam
igni? 32Et respondit Absalom ad Ioab: Misi
ad te obsecrans ut venires ad me, et mitte-
rem te ad regem, et diceres ei: Quare veni
de Gessur? melius mihi erat ibi esse: obse-
cro ergo ut videam faciem regis: quod si
memor est iniquitatis meae, interficiat me.
33Ingressus itaque Ioab ad regem, nunciavit
ei omnia: vocatusque est Absalom, et intra-
vit ad regem, et adoravit super faciem ter-
rae coram eo: osculatusque est rex Absalom.
Cap. XV
1Igitur post haec fecit sibi Absalom cur-
rus, et equites, et quinquaginta viros qui
praecederent eum. 2Et mane consurgens
Absalom, stabat iuxta introitum portae, et
omnem virum qui habebat negotium ut
veniret ad regis iudicium, vocabat Absa-
lom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu?
Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israel
ego sum servus tuus. 3Respondebatque ei Ab-
salom: Videntur mihi sermones tui boni et
iusti, sed non est qui te audiat constitutus
a rege. Dicebatque Absalom: 4Quis me con-
pagina successiva »