
ad pastum reducite. 8Qui responderunt:
Non possumus, donec omnia pecora con-
gregentur, et amoveamus lapidem de ore
putei, ut adaquemus greges. 9Adhuc lo-
quebantur, et ecce Rachel veniebat cum
ovibus patris sui: nam gregem ipsa pasce-
bat. 10Quam cum vidisset Iacob, et sciret
consobrinam suam, ovesque Laban avuncu-
li sui: amovit lapidem quo puteus claude-
batur. 11Et adaquato grege, osculatus est
eam: et elevata voce flevit, 12et indicavit
ei quod frater esset patris sui, et filius Re-
beccae: at illa festinans nunciavit patri suo.
13Qui cum audisset venisse Iacob filium so-
roris suae, cucurrit obviam ei: complexusque
eum, et in oscula ruens, duxit in domum
suam. Auditis autem causis itineris, 14re-
spondit: Os meum es, et caro mea. Et post-
quam impleti sunt dies mensis unius, 15dixit
ei: Num quia frater meus es, gratis servies
mihi? dic quid mercedis accipias. 16Ha-
bebat vero duas filias, nomen maioris Lia:
minor vero appellabatur Rachel. 17Sed Lia
lippis erat oculis: Rachel decora facie, et
venusto aspectu. 18Quam diligens Iacob,
ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua mi-
nore, septem annis. 19Respondit Laban:
Melius est ut tibi eam dem quam alteri vi-
ro, mane apud me. 20Servivit ergo LIacob
pro Rachel septem annis: et videbantur
illi pauci dies prae amoris magnitudine.
21Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam:
quia iam tempus impletum est, ut ingre-
diat ad illam. 22Qui vocatis multis amico-
rum turbis ad convivium, fecit nuptias.
23Et vespere Liam filiam suam introduxit
ad eum, 24dans ancillam filiae, Zelpham no-
mine. Ad quam cum ex more Iacob fuis-
set ingressus, facto mane vidit Liam: 25et di-
xit ad socerum suum: Quid est quod face-
re voluisti? Nonne pro Rachel servivi tibi?
quare imposuisti mihi? 26Respondit Laban:
Non est in loco nostro consuetudinis, ut
minores ante tradamus ad nuptias. 27Im-
ple hebdomadam dierum huius copulae: et
hanc quoque dabo tibi pro opere quo ser-
viturus es mihi septem annis aliis. 28Ac-
quievit placito: et hebdomada tranfacta,
Rachel duxit uxorem: 29cui pater servam
Balam tradiderat. 30Tandemque potitus opta-
tis nuptiis, amorem sequentis priori praetu-
lit, serviens apud cum septem annis aliis.
31Videns autem Dominus quod despiceret
Liam, aperuit vulvam eius, sorore sterili
permanente. 32Quae conceptum genuit fi-
lium, vocavitque nomen eius Ruben, dicens:
Vidit Dominus humilitatem meam, nunc
amabit me vir meus. 33Rursumque concepit
et peperit filium, et ait: Quoniam audivit
me Dominus haberi contemptui, dedit
etiam istum mihi, vocavitque nomen eius Si-
meon. 34Concepitque tertio, et genuit alium
filium: dixitque nunc quoque copulabi-
tur mihi maritus meus, eo quod pepere-
rim ei tres filios: et idcirco appellavit no-
men eius, Levi. 35Quarto concepit, et pe-
perit filium, et ait: Modo confitebor Do-
mino, et ob hoc vocavit eum, Iudam: ces-
savitque parere.
Cap. XXX
1Cernens autem Rachel quod infe-
cunda esset, invidit sorori sum, et ait
marito suo: Da mihi liberos, alioquin
moriar. 2Cui iratus respondit Iacob: Num
pro Deo ego sum, qui privavit te fructu
ventris tui? 3At illa: Habeo, inquit, fa-
mulam Balam: ingredere ad illam, ut pa-
riat super genua mea, et habeam ex illa fi-
lios. 4Deditque illi Balam in coniugium
quae, 5ingresso ad se viro, concepit, et pe-
perit filium. 6Dixitque Rachel: Iudicavit
mihi Dominus, et exaudivit vocem meam,
dans mihi filium, et idcirco appellavit no-
men eius, Dan. 7Rursumque Bala conci-
piens, peperit alterum, 8pro quo ait Rachel:
Comparavit me Deus cum sorore mea, et
invalui: vocavitque eum, Nephthali. 9Sen-
tiens Lia quod parere desiisset, Zelpham
ancillam suam marito tradidit. 10Qua post
conceptum edente filium, 11dixit: Feliciter.
Et idcirco vocavit nomen eius, Gad. 12Pe-
peritquoque Zelpha alterum. 13Dixitque Lia:
Hoc pro beatitudine mea: Beatam quippe
pagina successiva »