
faciem universae terrae comedentes et biben-
tes, et quasi festum celebrantes diem, pro
cuncta praeda et spoliis quae ceperant de
terra Philisthiim et de terra Iuda. 17Et per-
cussit eos David a vespere usque ad vesperam
alterius diei, et non evasit ex eis quisquam,
nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascen-
derant camelos et fugerant. 18Eruit ergo
David omnia quae tulerant Amalecitae, et
duas uxores suas eruit. 19Nec defuit quid-
quam a parvo usque ad magnum, tam de
filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quae-
cumque rapuerant: omnia reduxit David.
20Et tulit universos greges et armenta, et
minavit ante faciem suam: dixeruntque:
Haec est praeda David. 21Venit autem David
ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec
sequi potuerant David, et residere eos ius-
serat in torrente Besor: qui egressi sunt
obviam David et populo qui erat cum eo.
Accedens autem David ad populum, salu-
tavit eos pacifice. 22Respondensque omnis vir
pessimus et iniquus de viris qui ierant cum
David, dixit: Quia non venerunt nobiscum,
non dabimus eis quidquam de praeda, quam
eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et
filii: quos cum acceperint, recedant. 23Dixit
autem David: Non sic facietis, fratres mei,
de his quae tradidit nobis Dominus, et cu-
stodivit nos, et dedit latrunculos qui erupe-
rant adversum nos, in manus nostras: 24nec
audiet vos quisquam super sermone hoc:
aequa enim pars erit descendentis ad proe-
lium, et remanentis ad sarcinas, et similiter
divident. 25Et factum est hoc ex die illa, et
deinceps, constitutum et praefinitum, et quasi
lex in Israel usque in diem hanc. 26Venit er-
go David in Siceleg, et misit dona de praeda
senioribus Iuda proximis suis, dicens: Ac-
cipite benedictionem de praeda hostium Do-
mini: 27his qui erant in Bethel, et qui in Ra-
moth ad meridiem, et qui in Iether, 28et qui
in Aroer, et qui in Sephamoth, et qui in
Esthamo, 29et qui in Rachal, et qui in urbi-
bus Ierameel, et qui in urbibus Ceni, 30et
qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in
Athach, 31et qui in Hebron, et reliquis qui
erant in his locis in quibus commoratus
fuerat David, ipse et viri eius.
Cap. XXXI
1Philisthiim autem pugnabant adversum
Israel: et fugerunt viri Israel ante
faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti
in monte Gelboe. 2Irrueruntque Philisthiim
in Saul et in filios eius, et percusserunt Iona-
than, et Abinadab, et Melchisua filios Saul,
3totumque pondus praelii versum est in Saul:
et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vul-
neratus est vehementer a sagittariis. 4Di-
xitque Saul ad armigerum suum: Evagina
gladium tuum, et percute me: ne forte ve-
niant incircumcisi isti, et interficiant me, il-
ludentes mihi. Et noluit armiger eius: fuerat
enim nimio terrore perterritus. Arripuit ita-
que Saul gladium, et irruit super eum. 5Quod
cum vidisset armiger eius, videlicet quod
mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gla-
dium suum, et mortuus est cum eo. 6Mortuus
est ergo Saul, et tres filii eius, et armiger il-
lius, et universi viri eius in die illa pariter.
7Videntes autem viri Israel qui erant trans
vallem et trans Iordanem, quod fugissent
viri Israelitae, et quod mortuus esset Saul, et
filii eius, reliquerunt civitates suas, et fuge-
runt: veneruntque Philisthiim, et habitave-
runt ibi. 8Facta autem die altera, venerunt
Philisthiim ut spoliarent interfectos, et inve-
nerunt Saul et tres filios eius iacentes in
monte Gelboe. 9Et praeciderunt caput Saul,
et spoliaverunt eum armis: et miserunt in
terram Philisthinorum per circuitum, ut
annuntiaretur in templo idolorum, et in po-
pulis. 10Et posuerunt arma eius in templo
Astaroth, corpus vero eius suspenderunt in
muro Bethsan. 11Quod cum audissent habi-
tatores Iabes Galaad, quaecumque fecerant
Philisthiim Saul, 12surrexerunt omnes viri
fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et
tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum
eius, de muro Bethsan: veneruntque Iabes Ga-
laad, et combusserunt ea ibi: 13et tulerunt
ossa eorum, et sepelierunt in nemore Iabes.
Et ieiunaverunt septem diebus.
pagina successiva »