La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 33


trem meum in Haran: 44habitabisque cum
eo dies paucos, donec requiescat furor fra-
tris tui, 45et cesset indignatio eius, oblivi-
scaturque eorum quae fecisti in eum: postea
mittam, et adducam te inde huc, cur utro-
que orbabor filio in uno die? 46Dixitque. Re-
becca ad Isaac: Taedet me vitae meae pro-
pter filias Heth: si acceperit Iacob uxorem
de stirpe huius terrae, nolo vivere.

Cap. XXVIII

1Vocavit itaque Isaac Lacob, et bene-
dixit eum, praecepitque ei dicens: Noli
accipere coniugem de genere Chanaan:
2sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam
Syriae, ad domum Bathuel patris matris
tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus
Laban avunculi tui. 3Deus autem omni-
potens benedicat tibi, et crescere te faciat,
atque multiplicet: ut sis in turbas populo-
rum. 4Et det tibi benedictiones Abrahae,
et semini tuo post te: ut possideas terram
peregrinationis tuae, quam pollicitus est
avo tuo. 5Cumque dimisisset cum Isaac, pro-
fectus venit in Mesopotamiam Syria ad
Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebec-
cae matris suae. 6Videns autem Esau quod
benedixisset pater suus Iacob, et misisset
eum in Mesopotamiam Syriae, ut inde
uxorem duceret; et quod post benedictio-
nem praecepisset ei, dicens: Non accipies
uxorem de filiabus Chanaan: 7quodque obe-
diens Iacob parentibus suis isset in Syriam:
8probans quoque quod non libenter aspi-
ceret filias Chanaan pater suus: 9ivit ad
Ismaelem, et duxit uxorem absque iis, quas
prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii
Abraham, sororem Nabaioth. 10Igitur
egressus Iacob de Bersabee, pergebat Ha-
ran. 11Cumque venisset ad quendam locum,
et vellet in eo requiescere post solis occu-
bitum, tulit de lapidibus qui iacebant, et
supponens capiti suo, dormivit in eodem
loco. 12Viditque in somnis scalam stantem
super terram, et cacumen illius tangens cae-
lum: anglos quoque Dei ascendentes et
descendentes per eam, 13et Dominum in-
nixum scalae dicentem sibi: Ego sum Do-
minus Deus Abraham patris tui, et Deus
Isaac: Terram, in qua dormis, tibi dabo et
semini tuo. 14Eritque sementuum quasi pul-
vis terra: dilataberis ad Occidentem, et
Orientem, et Septentrionem, et Meridiem:
et Benedicentur in te et in semine tuo
cunctae tribus terrae. 15Et ero custos tuus
quocumque perrexeris, et reducam te in
terram hanc: nec dimittam nisi comple-
vero universa quae dixi. 16Cumque evigilasset
Iacob de somno, ait: Vere Dominus est
in loco isto, et ego nesciebam. 17Pavensque
Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non
est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli.
18Surgens ergo Iacob mane, tulit lapidem,
quem supposuerat capiti suo, et erexit in
titulum, fundens oleum desuper. 19Appel-
lavitque nomen urbis Bethel, quae prius Lu-
za vocabatur. 20Vovit etiam votum, dicens:
Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in
viia, per quam ego ambulo, et dederit mihi
panem ad vescendum, et vestimentum ad
induendum, 21reversusque fuero prospere ad
domum patris mei: erit mihi Dominus in
Deum, 22et lapis iste, quem erexi in titulum,
vocabitur Domus Dei: cunctorumque quae
dederis mihi, decimas offeram tibi.

Cap. XXIX

1Profectus ergo Iacob venit in ter-
ram orientalem. 2Et vidit puteum in
agro, tres quoque greges ovium accuban-
tes iuxta eum: nam ex illo adaquabantur
pecora, et os eius grandi lapide claudeba-
tur. 3Morisque erat ut cunctis ovibus con-
gregatis devolverent lapidem, et refectis
gregibus rursum super os putei ponerent.
4Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis?
Qui responderunt: De Haran. 5Quos in-
terrogans, Numquid, ait, nostis Laban fi-
lium Nachor? Dixerunt: Novimus. 6Sa-
nusne est? inquit: Valet, inquiunt: et ecce
Rachel filiae eius venit cum grege suo. 7Di-
xitque Iacob: Adhuc multum diei superest,
nec est tempus ut reducantur ad caulas
greges: date ante potum ovibus, et sic eas


pagina successiva »