
praepararentur ad bellum contra Israel: di-
xitque Achis ad David: Sciens nunc scito
quoniam mecum egredieris in castris tu, et
viri tui. 2Dixitque David ad Achis: Nunc
scies quae facturus est servus tuus. Et ait
Achis ad David: Et ego custodem capitis
mei ponam te cunctis diebus. 3 Samuel au-
tem mortuus est, planxitque eum omnis Israel,
et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua.
Et Saul abstulit magos et hariolos de terra.
4Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt,
et castrametati sunt in Sunam: congregavit
autem et Saul universum Israel, et venit in
Gelboe. 5Et vidit Saul castra Philisthiim, et
timuit, et expavit cor eius nimis. 6Consu-
luitque Dominum, et non respondit ei neque
per somnia, neque per sacerdotes, neque
per prophetas. 7Dixitque Saul servis suis:
Quaerite mihi mulierem habentem pytho-
nem, et vadam ad eam, et sciscitabor per il-
lam. Et dixerunt servi eius ad eum: Est
mulier pythonem habens in Endor. 8Mu-
tavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis
vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo,
veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi:
Divina mihi in pythone, et suscita mihi
quem dixero tibi. 9Et ait mulier ad eum:
Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quo-
modo eraserit magos et hariolos de terra:
quare ergo insidiaris animae meae, ut occi-
dar? 10Et iuravit ei Saul in Domino, dicens:
Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quid-
quam mali propter hanc rem. 11Dixitque ei
mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Sa-
muelem mihi suscita. 12Cum autem vidisset
mulier Samuelem, exclamavit voce magna,
et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi?
tu es enim Saul. 13Dixitque ei rex: Noli ti-
mere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul:
Deos vidi ascendentes de terra. 14Dixitque ei:
: Qualis est forma eius? Quae ait: Vir senex
ascendit, et ipse amictus est pallio. Et in-
tellexit Saul quod Samuel esset, et inclina-
vit se super faciem suam in terra, et adora-
vit. 15Dixit autem Samuel ad Saul: Quare
inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul:
Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pu-
gnant adversum me, et Deus recessit a me,
et exaudire me noluit neque in manu pro-
phetarum, neque per somnia: vocavi ergo
te, ut ostenderes mihi quid faciam. 16Et ait
Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus
recesserit a te, et transierit ad aemulum tuum?
17Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est
in manu mea, et scindet regnum tuum de
manu tua et dabit illud proximo tuo Da-
vid: 18quia non obedisti voci Domini, neque
fecisti iram furoris eius in Amalec. Idcirco
quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. 19Et
dabit Dominus etiam Israel tecum in manus
Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum
eritis: sed et castra Israel tradet Dominus in
manus Philisthiim. 20Statimque Saul cecidit
porrectus in terram: extimuerat enim ver-
ba Samuelis, et robur non erat in eo, quia
non comederat panem tota die illa. 21Ingres-
sa est itaque mulier illa ad Saul(conturba-
tus enim erat valde), dixitque ad eum: Ecce
obedivit ancilla tua voci tuae, et posui ani-
mam meam in manu mea: et audivi sermo-
nes tuos, quos locutus es ad me. 22Nunc igi-
tur audi et tu vocem ancillae tuae, et ponam
coram te buccellam panis, ut comedens con-
valescas, et possis iter agere. 23Qui renuit, et
ait: Non comedam. Coegerunt autem eum
servi sui et mulier, et tandem audita voce
eorum surrexit de terra, et sedit super lectum.
24Mulier autem illa habebat vitulum pascua-
lem in domo, et festinavit, et occidit eum:
tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azy-
ma, 25et posuit ante Saul et ante servos eius.
Qui cum comedissent, surrexerunt, et am-
bulaverunt per totam noctem illam.
Cap. XXIX
1Congregata sunt ergo Philisthiim
universa agmina in Aphec: sed et Israel
castrametatus est super fontem qui erat in
Iezrahel. 2Et satrapae quidem Philisthiim
incedebant in centuriis et millibus: David
autem et viri eius erant in novissimo agmine
cum Achis. 3Dixeruntque principes Philisthiim
ad Achis: Quid sibi volunt Hebraei isti? Et
ait Achis ad principes Philisthiim: Num
pagina successiva »