La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 264


nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius
mortis est. 32Respondens autem Ionathas
Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid
fecit? 33Et arripuit Saul lanceam ut percu-
teret eum. Et intellexit Ionathas quod de-
finitum esset a patre suo, ut interficeret Da-
vid. 34Surrexit ergo Ionathas a mensa in ira
furoris, et non comedit in die calendarum
secunda panem. Contristatus est enim su-
per David, eo quod confudisset eum pater
suus. 35Cumque illuxisset mane, venit Iona-
thas in agrum iuxta placitum David, et puer
parvulus cum eo. 36Et ait ad puerum suum:
Vade, et affer mihi sagittas quas ego iacio.
Cumque puer cucurrisset, iecit aliam sagit-
tam trans puerum. 37Venit itaque puer ad
locum iaculi quod miserat Ionathas: et cla-
mavit Ionathas post tergum pueri, et ait:
Ecce ibi est sagitta porro ultra te. 38Clama-
vitque iterum Ionathas post tergum pueri,
dicens: Festina velociter, ne steteris. Colle-
git autem puer Ionathae sagittas, et attulit
ad dominum suum: 39et quid ageretur, pe-
nitus ignorabat, tantummodo enim Io-
nathas et David rem noverant. 40Dedit ergo Io-
nathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et
defer in civitatem. 41Cumque abiisset puer,
surrexit David de loco qui vergebat ad au-
strum, et cadens pronus in terram, adoravit
tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt
pariter, David autem amplius. 42Dixit ergo
Ionathas ad David: Vade in pace: quaecum-
que iuravimus ambo in nomine Domini,
dicentes: Dominus sit inter me et te, et in-
ter semen meum et semen tuum usque in
sempiternum. 43Et surrexit David, et abiit:
sed et Ionathas ingressus est civitatem.

Cap. XXI

1Venit autem David in Nobe ad A-
chimelech sacerdotem: et obstupuit
Achimelech, eo quod venisset David. Et
dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum?
2Et ait David ad Achimelech sacerdotem:
Rex praecepit mihi sermonem, et dixit:
Nemo sciat rem propter quam missus es a
me, et cuiusmodi praecepta tibi dederim:
nam et pueris condixi in illum et illum lo-
cum. 3Nunc ergo si quid habes ad manum,
vel quinque panes, da mihi, aut quidquid
inveneris. 4Et respondens sacerdos ad Da-
vid, ait illi: Non habeo laicos panes ad ma-
num, sed tantum panem sanctum: si mundi
sunt pueri, maxime a mulieribus? 5Et re-
spondit David sacerdoti, et dixit ei: Equi-
dem, si de mulieribus agitur: continuimus
nos ab heri et nudiustertius quando egre-
diebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta.
Porro via haec polluta est, sed et ipsa ho-
die sanctificabitur in vasis. 6Dedit ergo ei
sacerdos sanctificatum panem: neque enim
erat ibi panis, nisi tantum panes proposi-
tionis, qui sublati fuerant a facie Domini,
ut ponerentur panes calidi. 7Erat autem ibi
vir quidam de servis Saul in die illa, in-
tus in tabernaculo Domini: et nomen eius
Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum
Saul. 8Dixit autem David ad Achimelech:
Si habes hic ad manum hastam aut gla-
dium? quia gladium meum, et arma mea
non tuli mecum: sermo enim regis urge-
bat. 9Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius
Goliath Philisthaei, quem percussisti in Valle
terebinthi: est involutus pallio post ephod:
si istum vis tollere, tolle: neque enim hic est
alius absque eo. Et ait David: Non est huic
alter similis: da mihi eum. 10Surrexit itaque
David, et fugit in die illa a facie Saul: et ve-
nit ad Achis regem Geth: 11Dixeruntque ser-
vi Achis ad eum cum vidissent David: Num-
quid non iste est David rex terrae? nonne
huic cantabant per choros, dicentes: Per-
cussit Saul mille, et David decem millia?
12Posuit autem David sermones istos in cor-
de suo, et extimuit valde a facie Achis regis
Geth. 13Et immutavit os suum coram eis, et
collabebatur inter manus eorum: et im-
pingebat in ostia portae, defluebantque sali-
vae eius in barbam. 14Et ait Achis ad servos
suos: Vidistis hominem insanum: quare
adduxistis eum ad me? 15an desunt nobis
furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret
me praesente? hiccine ingredietur domum
meam?


pagina successiva »