
Caput Primum
1In principio
creavit Deus cae-
lum, et terram.
2Terra autem erat
inanis et vacua, et
tenebrae erant su-
per faciem abis-
si: et Spiritus
Dei ferebatur su-
per aquas.
3Dixitque Deus: Fiat lux. Et fa-
cta est lux.
4Et vidit Deus lucem quod es-
set bona: et divisit lucem a tenebris.
5Ap-
pellavitque lucem diem, et tenebras No-
ctem: factumque est vespere et mane, dies
unus. 6Dixit quoque Deus: Fiat firma-
mentum in medio aquarum: et dividat
aquas ab aquis. 7Et fecit Deus firmamen-
tum, divisitque aquas, quae erant sub firma-
mento, ab his, quae erant super firmamen-
tum. Et factum est ita. 8Vocavitque Deus
firmamentum, Caelum: et factum est vespe-
re et mane, dies secundus. 9Dixit vero
Deus. Congregentur aquae, quae sub caelo
sunt, in locum unum: et appareat arida. Et
factum est ita. 10Et vocavit Deus aridam,
Terram, congregationesque aquarum ap-
pellavit Maria. Et vidit Deus quod esset
bonum. 11Et ait: Germinet terra herbam
virentem, et facientem semen, et lignum
pomiferum faciens fructum iuxta genus
suum, cuius semen in semetipso sit super
terram. Et factum est ita. 12Et protulit ter-
ra herbam virentem, et facientem semen
iuxta genus suum, lignumque faciens fructum,
et habens unumquodque sementem secun-
dum speciem suam. Et vidit Deus quod es-
set bonum. 13Et factum est vespere et ma-
ne, dies tertius. 14Dixit autem Deus: Fiant
luminaria in firmamento caeli, et dividant
diem ac noctem, et sint in signa et tempora,
et dies et annos: 15ut luceant in firmamen-
to caeli, et illuminent terram. Et factum est
ita. 16Fecitque Deus duo luminaria magna:
luminare maius, ut praeesset diei: et lumina-
re minus, ut praeesset nocti: et stellas. 17Et
posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent
super terram, 18et praessent diei ac nocti,
et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit
Deus quod esset bonum. 19Et factum est
vespere et mane, dies quartus. 20Dixit etiam
Deus: Producant aquae reptile animae vi-
ventis, et volatile super terram sub firma-
mento caeli. 21Creavitque Deus Cete gran
dia, et omnem animam viventem atque mo-
tabilem, quam produxerant aquae in spe-
cies suas, et omne volatile secundum ge-
nus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
22Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multi-
plicamini, et replete aquas maris: avesque
multiplicentur super terram. 23Et factum
est vespere et mane, dies quintus. 24Dixit
quoque Deus: Producat terra animam vi-
ventem in genere suo, iumenta, et reptilia,
et bestias terrae secundum species suas. Fa-
ctumque est ita. 25Et fecit Deus bestias terrae
iuxta species suas, et iumenta, et omne re-
ptile terrae in genere suo. Et vidit Deus
quod esset bonum, 26et ait: Faciamus Ho-
minem ad imaginem, et similitudinem no
stram: et praesit piscibus maris, et volatilibus
pagina successiva »