La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius » Biblia Vulgata (1592) - p. 260


Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus
ex eis. Nunc vadam, et auferam oppro-
brium populi: quoniam quis est iste Phili-
sthaeus incircumcisus, qui ausus est male-
dicere exercitui Dei viventis? 37Et ait Da-
vid: Dominus qui eripuit me de manu leo-
nis, et de manu ursi, ipse me liberabit de
manu Philisthaei huius. Dixit autem Saul
ad David: Vade, et Dominus tecum sit.
38Et induit Saul David vestimentis suis, et
imposuit galeam aeream super caput eius,
et vestivit eum lorica. 39Accinctus ergo Da-
vid gladio eius super vestem suam, coepit
tentare si armatus posset incedere: non
enim habebat consuetudinem. Dixitque David
ad Saul: Non possum sic incedere, quia non
usum habeo. Et deposuit ea, 40et tulit bacu-
lum suum, quem semper habebat in ma-
nibus: et elegit sibi quinque limpidissimos
lapides de torrente, et misit eos in peram
pastoralem quam habebat secum, et fundam
manu tulit: et processit adversum Phili-
sthaeum. 41Ibat autem Philisthaeus incedens,
et appropinquans adversum David, et ar-
miger eius ante eum. 42Cumque inspexisset
Philisthaeus, et vidisset David, despexit eum.
Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspe-
ctu. 43Et dixit Philisthaeus ad David: Num-
quid ego canis sum, quod tu venis ad me
cum baculo? Et maledixit Philisthaeus Da-
vid in diis suis: 44dixitque ad David: Veni ad
me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et
bestiis terrae. 45Dixit autem David ad Phili-
sthaeum: Tu venis ad me cum gladio, et ha-
sta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine
Domini exercituum, Dei agminum
Israel quibus exprobrasti 46hodie, et dabit
te Dominus in manu mea, et percutiam te,
et auferam caput tuum a te: et dabo cada-
vera castrorum Philisthiim hodie volatilibus
caeli, et bestiis terrae, ut sciat omnis terra
quia est Deus in Israel, 47et noverit universa
ecclesia haec, quia non in gladio nec in ha-
sta salvat Dominus: ipsius enim est bellum,
et tradet vos in manus nostras. 48Cum ergo
surrexisset Philisthaeus, et veniret, et appro-
pinquaret contra David, festinavit David, et
cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthaei.
49Et misit manum suam in peram, tulitque
unum lapidem, et funda iecit, et circum-
ducens percussit Philisthaeum in fronte: et
infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in
faciem suam super terram. 50Praevaluitque Da-
vid adversum Philisthaeum in funda et la-
pide, percussumque Philisthaeum interfecit.
Cumque gladium non haberet in manu Da-
vid, 51cucurrit, et stetit super Philisthaeum, et
tulit gladium eius, et eduxit eum de vagina
sua: et interfecit eum, praeciditque caput eius.
Videntes autem Philisthiim quod mortuus
esset fortissimus eorum, fugerunt. 52Et con-
surgentes viri Israel et Iuda vociferati sunt,
et persecuti sunt Philisthaeos usquedum ve-
nirent in vallem, et usque ad portas Acca-
ron: cecideruntque vulnerati de Philisthiim
in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad
Accaron. 53Et revertentes filii Israel postquam
persecuti fuerant Philisthaeos, invaserunt ca-
stra eorum. 54Assumens autem David caput
Philisthaei, attulit illud in Ierusalem: arma
vero eius posuit in tabernaculo suo. 55Eo au-
tem tempore quo viderat Saul David egre-
dientem contra Philisthaeum, ait ad Abner
principem militiae: De qua stirpe descendit
hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vi-
vit anima tua, rex, si novi. 56Et ait rex: In-
terroga tu, cuius filius sit iste puer. 57Cumque
regressus esset David, percusso Philisthaeo,
tulit eum Abner, et introduxit coram Sau-
le, caput Philisthaei habentem in manu.
58Et ait ad eum Saul: De qua progenie es,
o adolescens? Dixitque David: Filius servi
tui Isai Bethlehemitae ego sum.

Cap. XVIII

1Et factum est cum complesset loqui ad
Saul, anima Ionathae conglutinata est
animae David, et dilexit eum Ionathas quasi
animam suam. 2Tulitque eum Saul in die il-
la, et non concessit ei ut reverteretur in do-
mum patris sui. 3Inierunt autem David et
Ionathas foedus: diligebat enim eum quasi
animam suam. 4Nam expoliavit se Ionathas
tunica qua erat indutus, et dedit eam David,


pagina successiva »