La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Iud » Biblia Vulgata (1592) - p. 258


regem. 2Et ait Samuel: Quo mo-
do vadam? audiet enim Saul, et interficiet
me. Et ait Dominus: Vitulum de armento
tolles in manu tua, et dices: Ad immolan-
dum Domino veni. 3Et vocabis Isai ad vi-
ctimam, et ego ostendam tibi quid facias,
et unges quemcumque monstravero tibi.
4Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Do-
minus. Venitque in Bethlehem, et admirati
sunt seniores civitatis occurrentes ei: dixe-
runtque: Pacificusne est ingressus tuus?
5Et ait: Pacificus: ad immolandum Domi-
no veni: sanctificamini, et venite mecum ut
immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios
eius, et vocavit eos ad sacrificium. 6Cumque
ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num co-
ram Domino est christus eius? 7Et dixit
Dominus ad Samuelem: Ne respicias vul-
tum eius, neque altitudinem staturae eius:
quoniam abieci eum, nec iuxta intuitum
hominis ego iudico: homo enim videt ea
quae parent, Dominus autem intuetur cor.
8Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum
coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc ele-
git Dominus. 9Adduxit autem Isai Samma,
de quo ait: Etiam hunc non elegit Domi-
nus. 10Adduxit itaque Isai septem filios suos
coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non
elegit Dominus ex istis. 11Dixitque Samuel ad
Isai: Numquid iam completi sunt filii? Qui
respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et
pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et
adduc eum: nec enim discumbemus prius
quam huc ille veniat. 12Misit ergo, et addu-
xit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspe-
ctu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge,
unge eum: ipse est enim. 13Tulit ergo Sa-
muel cornu olei, et unxit eum in medio fra-
trum eius: et directus est spiritus Domini
a die illa in David, et deinceps: surgensque
Samuel abiit in Ramatha. 14Spiritus autem
Domini recessit a Saul, et exagitabat eum
spiritus nequam a Domino. 15Dixeruntque
servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei ma-
lus exagitat te. 16Iubeat dominus noster, et
servi tui qui coram te sunt quaerent homi-
nem scientem psallere cithara, ut quando
arripuerit te spiritus Domini malus, psallat
manu sua, et levius feras. 17Et ait Saul ad
servos suos: Providete ergo mihi aliquem
bene psallentem, et adducite eum ad me.
18Et respondens unus de pueris, ait: Ecce
vidi filium Isai Bethlehemitem scientem
psallere, et fortissimum robore, et virum
bellicosum, et prudentem in verbis, et vi-
rum pulchrum: et Dominus est cum eo.
19Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens:
Mitte ad me David filium tuum, qui est in
pascuis. 20Tulit itaque Isai asinum plenum
panibus, et lagenam vini, et haedum de
capris unum, et misit per manum David
filii sui Sauli. 21Et venit David ad Saul, et
stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis,
et factus est eius armiger. 22Misitque Saul ad
Isai, dicens: Stet David in conspectu meo:
invenit enim gratiam in oculis meis. 23Igi-
tur quandocumque spiritus Domini malus
arripiebat Saul, David tollebat citharam,
et percutiebat manu sua, et refocillabatur
Saul, et levius habebat: recedebat enim ab
eo spiritus malus.

Cap. XVII

1Congregantes autem Philisthiim
agmina sua in praelium, convenerunt
in Socho Iudae: et castrametati sunt inter
Socho et Azeca in finibus Dommim. 2Por-
ro Saul et filii Israel congregati venerunt
in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem
ad pugnandum contra Philisthiim. 3Et
Philisthiim stabant super montem ex par-
te hac, et Israel stabat supra montem ex al-
tera parte: vallisque erat inter eos. 4Et egres-
sus est vir spurius de castris Philisthinorum
nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex
cubitorum et palmi: 5et cassis aerea super
caput eius, et lorica squamata induebatur.
Porro pondus loricae eius, quinque millia
siclorum aeris erat: 6et ocreas aereas habebat
in cruribus, et clypeus aereus tegebat hu-
meros eius. 7Hastile autem hastae eius erat
quasi liciatorium texentium: ipsum autem
ferrum hastae eius sexcentos siclos habebat
ferri: et armiger eius antecedebat eum.


pagina successiva »