
Aegypti. 7Nunc ergo state, ut iudicio con-
tendam adversum vos coram Domino de
omnibus misericordiis Domini quas fecit
vobiscum et cum patribus vestris: 8quomo-
do Iacob ingressus est in Aegyptum, et cla-
maverunt patres vestri ad Dominum: et
misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit
patres vestros de Aegypto: et collocavit
eos in loco hoc. 9Qui obliti sunt Domini
Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae ma-
gistri militiae Hasor, et in manu Philisthino-
rum, et in manu regis Moab: et pugnave-
runt adversum eos. 10Postea autem clama-
verunt ad Dominum, et dixerunt: Pecca-
vimus, quia dereliquimus Dominum, et ser-
vivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo
erue nos de manu inimicorum nostrorum,
et serviemus tibi. 11Et misit Dominus Iero-
baal, et Badan, et Iephte, et Samuel, et eruit
vos de manu inimicorum vestrorum per cir-
cuitum, et habitastis confidenter. 12Videntes
autem quod Naas rex filiorum Ammon
venisset adversum vos, dixistis mihi: Ne-
quaquam, sed rex imperabit nobis: cum
Dominus Deus vester regnaret in vobis.
13Nunc ergo praesto est rex vester, quem ele-
gistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus
regem. 14Si timueritis Dominum, et servie-
ritis ei, et audieritis vocem eius, et non exa-
speraveritis os Domini, eritis et vos, et rex
qui imperat vobis, sequentes Dominum
Deum vestrum: 15si autem non audieritis vo-
cem Domini, sed exasperaveritis sermones
eius, erit manus Domini super vos, et super
patres vestros. 16Sed et nunc state, et videte
rem istam grandem quam facturus est Do-
minus in conspectu vestro. 17Numquid non
messis tritici est hodie? invocabo Domi-
num, et dabit voces et pluvias: et scietis,
et videbitis, quia grande malum feceritis
vobis in conspectu Domini, petentes su-
per vos regem. 18Et clamavit Samuel ad Do-
minum, et dedit Dominus voces et pluvias
in illa die. 19Et timuit omnis populus nimis
Dominum et Samuelem, et dixit universus
populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis
ad Dominum Deum tuum, ut non moria-
mur: addidimus enim universis peccatis
nostris malum, ut peteremus nobis regem.
20Dixit autem Samuel ad populum: Nolite
timere: vos fecistis universum malum hoc:
verumtamen nolite recedere a tergo Do-
mini, sed servite Domino in omni corde
vestro. 21Et nolite declinare post vana, quae
non proderunt vobis, neque eruent vos,
quia vana sunt. 22Et non derelinquet Domi-
nus populum suum propter nomen suum
magnum: quia iuravit Dominus facere vos
sibi populum. 23Absit autem a me hoc pec-
catum in Dominum, ut cessem orare pro
vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
24Igitur timete Dominum, et servite ei in
veritate, et ex toto corde vestro. Vidistis
enim magnifica quae in vobis gesserit.
25Quod si perseveraveritis in malitia: et vos
et rex vester pariter peribitis.
Cap. XIII
1Filius unius anni erat Saul cum regna-
re coepisset: duobus autem annis regna-
vit super Israel. 2Et elegit sibi Saul tria mil-
lia de Israel: et erant cum Saul duo millia
in Machmas, et in monte Bethel: mille au-
tem cum Ionatha in Gabaa Beniamin: por-
ro ceterum populum remisit unumquem-
que in tabernacula sua. 3Et percussit Io-
nathas stationem Philisthinorum quae erat in
Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim,
Saul cecinit buccina in omni terra, dicens:
Audiant Hebraei. 4Et universus Israel audi-
vit huiuscemodi famam: Percussit Saul sta-
tionem Philisthinorum: et erexit se Israel
adversus Philisthiim. Clamavit ergo po-
pulus post Saul in Galgala. 5Et Philisthiim
congregati sunt ad praeliandum contra Is-
rael, triginta millia curruum, et sex millia
equitum, et reliquum vulgus, sicut arena
quae est in littore maris plurima. Et ascen-
dentes castrametati sunt in Machmas ad
orientem Bethaven. 6Quod cum vidissent
viri Israel se in arcto positos(afflictus enim
erat populus), absconderunt se in spelun-
cis, et in abditis, in petris quoque, et in an-
tris, et in cisternis. 7Hebraei autem transierunt
pagina successiva »