La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 251


25Et descenderunt de excelso in oppidum, et
locutus est cum Saule in solario: stravitque
Saul in solario, et dormivit. 26Cumque mane
surrexissent, et iam elucesceret, vocavit Sa-
muel Saulem in solario, dicens: Surge, et
dimittam te. Et surrexit Saul: egressique sunt
ambo, ipse videlicet, et Samuel. 27Cumque
descenderent in extrema parte civitatis, Sa-
muel dixit ad Saul: Dic puero ut antece-
dat nos et transeat: tu autem subsiste pau-
lisper, ut indicem tibi verbum Domini.

Cap. X

1Tulit autem Samuel lenticulam olei,
et effudit super caput eius: et deoscula-
tus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus
super haereditatem suam in principem, et li-
berabis populum suum de manibus inimi-
corum eius qui in circuitu eius sunt. Et
hoc tibi signum, quia unxit te Deus in prin-
cipem. 2Cum abieris hodie a me, invenies
duos viros iuxta sepulchrum Rachel in fi-
nibus Beniamin, in meridie: dicentque tibi:
Inventae sunt asinae ad quas ieras perquiren-
das: et intermissis pater tuus asinis, sollicitus
est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio
meo? 3Cumque abieris inde, et ultra transie-
ris, et veneris ad quercum Thabor, invenient
te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Be-
thel, unus portans tres haedos, et alius tres
tortas panis, et alius portans lagenam vini.
4Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos pa-
nes, et accipies de manu eorum. 5Post haec
venies in collem Dei, ubi est statio Philisthi-
norum: et cum ingressus fueris ibi urbem,
obvium habebis gregem prophetarum de-
scendentium de excelso, et ante eos psalte-
rium, et tympanum, et tibiam, et citharam,
ipsosque prophetantes. 6Et insiliet in te Spi-
ritus Domini, et prophetabis cum eis, et mu-
taberis in virum alium. 7Quando ergo eve-
nerint signa haec omnia tibi, fac quaecumque
invenerit manus tua, quia Dominus tecum
est. 8Et descendes ante me in Galgala(ego
quippe descendam ad te), ut offeras obla-
tionem, et immoles victimas pacificas: septem
diebus expectabis, donec veniam ad te, et
ostendam tibi quid facias. 9Itaque cum
avertisset humerum suum ut abiret a Samue-
le, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt
omnia signa haec in die illa. 10Veneruntque
ad praedictum collem, et ecce cuneus pro-
phetarum obvius ei: et insiluit super eum
spiritus Domini, et prophetavit in medio
eorum. 11Videntes autem omnes qui nove-
rant eum heri et nudiustertius quod esset
cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad
invicem: Quaenam res accidit filio Cis?
num et Saul inter prophetas? 12Respon-
ditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater
eorum? Propterea versum est in prover-
bium: Num et Saul inter prophetas? 13Ces-
savit autem prophetare, et venit ad excel-
sum. 14Dixitque patruus Saul ad eum, et ad
puerum eius: Quo abistis? Qui responde-
runt: Quaerere asinas: quas cum non repe-
rissemus, venimus ad Samuelem. 15Et dixit
ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit ti-
bi Samuel. 16Et ait Saul ad patruum suum:
Indicavit nobis quia inventae essent asinae.
De sermone autem regni non indicavit ei
quem locutus fuerat ei Samuel. 17Et convo-
cavit Samuel populum ad Dominum in
Maspha: 18et ait ad filios Israel: Haec dicit
Dominus Deus Israel: Ego eduxi Israel de
Aegypto, et erui vos de manu Aegyptiorum,
et de manu omnium regum qui affligebant
vos. 19Vos autem hodie proiecistis Deum ve-
strum, qui solus salvavit vos de universis
malis et tribulationibus vestris: et dixistis:
Nequaquam: sed regem constitue super
nos. Nunc ergo state coram Domino per
tribus vestras, et per familias. 20Et applicuit
Samuel omnes tribus Israel, et cecidit sors
tribus Beniamin. 21Et applicuit tribum Be-
niamin et cognationes eius, et cecidit co-
gnatio Metri: et pervenit usque ad Saul fi-
lium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est
inventus. 22Et consuluerunt post haec Do-
minum utrumnam venturus esset illuc. Re-
sponditque Dominus: Ecce absconditus est
domi. 23Cucurrerunt itaque et tulerunt eum
inde: stetitque in medio populi, et altior fuit
universo populo ab humero et rursum.


pagina successiva »