La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 29


43ecce sto iuxta fontem aquae, et virrgo, quae
egredietur ad hauriendam aquam, audierit
a me: Da mihi pauxillum aqua ad biben-
dum ex hydria tua: 44et dixerit mihi: Et tu
bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mu-
lier, quam praeparavit Dominus filio domi-
ni mei. 45Dumque haec tacitus mecum vol-
verem, apparuit Rebecca veniens cum hy-
dria, quam portabat in scapula: descenditque
ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam:
Da mihi paululum bibere. 46Quae festinans
deposuit hydriam de numero, et dixit mi-
hi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam po-
tum. Bibi, et adaquavit camelos. 47Inter-
rogavique eam, et dixi: Cuius es filia? Quae
respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor,
quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque
inaures ad ornandam faciem eius, et ar-
millas posui in manibus eius. 48Pronusque
adoravi Dominum, benedicens Domino
Deo domini mei Abraham, qui perduxit
me recto itinere, ut sumerem filiam fratris
domini mei filio eius. 49Quamobrem si fa-
citis misericordiam et veritatem cum do-
mino in eo, indicate mihi: sin autem aliud
placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad de-
xteram, sive ad sinistram. 50Responderuntque
Laban et Bathuel: A Domino egressus est
sermo: non possumus extra placitum eius
quidquam aliud loqui tecum. 51En Rebec-
ca coram te est, tolle eam, et proficiscere,
et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est
Dominus. 52Quod cum audisset puer Abra-
ham, procidens adoravit in terram Domi-
num. 53Prolatisque vasis argenteis, et aureis,
ac vestibus, dedit ea Rebecae pro mune-
re: fratribus quoque eius, et matri dona
obtulit. 54Inito convivio, vescentes pa-
riter et bibentes manserunt ibi. Surgens
aurem mane, locutus est puer: Dimittite
me, ut vadam ad dominum meum. 55Re-
sponderuntque fratres eius et mater: Maneat
puella saltem decem dies apud nos, et po-
stea proficiscetur. 56Nolite, ait, me retinere,
quia Dominus dixerit viam meam: dimit-
tite me ut pergam ad dominum meum.
57Et dixerunt: Vocemus puellam, et quae-
ramus ipsius voluntatem. 58Cumque vocata
venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homi-
ne isto? Quae ait: Vadam. 59Dimiserunt er-
go eam, et nutricem illius, feruumque Abra-
ham, et comites eius, 60imprecantes prospe-
ra sorori suae, atque dicentes: Soror nostra
es, crescas in mille millia, et possideat se-
men tuum portas inimicorum suorum.
61Igitur Rebecca, et puellae illius ascensis
camelis, secutae sunt virum: qui festinus re-
vertebatur ad dominum suum: 62eo autem
tempore deambulabat Isaac per viam, quae
ducit ad Puteum, cuius nomen est Viven-
tis, et videntis: habitabat enim in terra au-
strali: 63et egressus fuerat ad meditandum,
in agro, inclinata iam die: cumque elevasset
oculos, vidit camelos venientes procul.
64Rebecca quoque, conspectu Isaac, descen-
dit de camelo, 65et ait ad puerum: Quis est
ille homo qui venit per agrum in occur-
sum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus
meus. At illa tollens cito pallium, ope-
ruit se. 66Servus autem cuncta, quae gesse-
rat, narravit Isaac. 67Qui introduxit eam
in tabernaculum Sarae matris suae, et acce-
pit eam uxorem: et in tantum dilexit eam,
ut dolorem, qui ex morte matris eius ac-
ciderat, temperaret.

Cap. XXV

1Abraham vero aliam duxit uxorem
nomine Ceturam: 2quae peperit ei
Zamran et Iecsan, et Madan, et Madian, et
Iesboc, et Sue. 3Iescan quoque genuit
Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt As-
surim, et Latusim, et Loomim. 4At vero
ex Madian ortus est Epha, et Opher, et
Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii
Ceturae. 5Deditque Abraham cuncta quae
possederat, Isaac: 6filiis autem concubina-
tum largitus est munera, et separavit eos
ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret,
ad plagam orientalem. 7Fuerunt autem
dies vitae Abrahae, centum septuaginta
quinque anni. 8Et deficiens mortuus est in
senectute bona, provectaeque aetatis et plenus
dierum: congregatusque est ad populum


pagina successiva »