La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 220


altare Domino Deo tuo in summitate pe-
trae huius, super quam ante sacrificium po-
suisti: tollesque taurum secundum, et offeres
holocaustum super struem lignorum, quae
de nemore succideris. 27Assumptis ergo Ge-
deon decem viris de servis suis, fecit sicut
praeceperat ei Dominus. Timens autem do-
mum patris sui, et homines illius civitatis,
per diem noluit id facere, sed omnia nocte
complevit. 28Cumque surrexissent viri oppidi
eius mane, viderunt destructam aram Baal,
lucumque succisum, et taurum alterum im-
positum super altare, quod tunc aedificatum
erat. 29Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fe-
cit? Cumque perquirerent auctorem facti, di-
ctum est: Gedeon filius Ioas fecit haec om-
nia. 30Et dixerunt ad Ioas: Produc filium
tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram
Baal, et succidit nemus. 31Quibus ille respon-
dit: Numquid ultores estis Baal, ut pugne-
tis pro eo? qui adversarius est eius, moria-
tur antequam lux crastina veniat: si Deus
est, vindicet se de eo, qui suffodit aram eius.
32Ex illo die vocatus est Gedeon, Ierobaal,
eo quod dixisset Ioas: Ulciscatur se de eo
Baai, qui suffodit aram eius. 33Igitur om-
nis Madian, et Amalec, et Orientales popu-
li congregati sunt simul. Et transeuntes Ior-
danem, castrametati sunt in valle Iezrael.
34Spiritus autem Domini induit Gedeon,
qui clangens buccina convocavit domum
Abiezer, ut sequeretur se. 35Misitque nuncios
in universum Manassen, qui et ipse secutus
est eum: et alios nuncios in Aser et Zabu-
lon et Nephthali, qui occurrerunt ei. 36Di-
xitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis
per manum meam Israel, sicut locutus es,
37ponam hoc vellus lanae in area: si ros in
solo vellere fuerit, et in omni terra sicci-
tas, sciam quod per manum meam, sicut
locutus es, liberabis Israel. 38Factumque, est
ita. Et de nocte consurgens expresso velle-
re, concham rore implevit. 39Dixitque rursus
ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra
me si adhuc semel tentavero, signum quae-
rens in vellere. Oro ut solum vellus siccum
sit, et omnis terra rore madens. Fecitque
Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit sic-
citas in solo vellere, et ros in omni terra.

Cap. VII

1Igitur Ierobaal qui et Gedeon, de no-
cte consurgens, et omnis populus cum
eo, venit ad fontem qui vocatur Harad.
erant autem castra Madian in valle ad Se-
ptentrionalem plagam collis excelsi. 2Di-
xitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum
est populus, nec tradetur Madian in manus
eius: ne glorietur contra me Israel, et dicat:
Meis viribus liberatus sum. 3Loquere ad
populum, et cunctis audientibus praedica:
Qui formidolosus et timidus est, reverta-
tur. Recesseruntque de monte Galaad, et re-
versi sunt. De populo vigintiduo millia vi-
rorum, et tantum decem millia remanserunt.
4Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc po-
pulus multus est, duc eos ad aquas, et ibi
probabo illos: et de quo dixero tibi ut te-
cum vadat, ipse pergat: quem ire prohi-
buero, revertatur. 5Cumque descendisset po-
pulus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon:
Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent
canes lambere, separabis eos seorsum: qui
autem curvatis genibus biberint, in altera
parte erunt. 6Fuit itaque numerus eorum
qui manu ad os proiiciente, lambuerant
aquas, trecenti viri: omnis autem reliqua
multitudo flexo poplite biberat. 7Et ait Do-
minus ad Gedeon: In trecentis viris qui
lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam
in manu tua Madian: omnis autem reliqua
multitudo revertatur in locum suum. 8Sum-
ptis itaque pro numero cibariis et tubis,
omnem reliquam multitudinem abire prae-
cepit ad tabernacula sua: et ipse cum tre-
centis viris se certamini dedit. Castra autem
Madian erant subter in valle. 9Eadem no-
cte dixit Dominus ad eum: Surge, et descen-
de in castra: quia tradidi eos, in manu tua.
10Sin autem solus ire formidas, descendat te-
cum Phara puer tuus. 11Et cum audieris quid
loquantur, tunc confortabuntur manus
tuae, et securior ad hostium castra descen-
des. Descendit ergo ipse et Phara puer eius


pagina successiva »