
29Una sapientior ceteris uxoribus eius, haec
socrui verba respondit:
30Forsitan nunc dividit spolia, et pulcher-
rima feminarum eligitur ei: vestes diver-
sorum colorum Sisarae traduntur in prae-
dam, et supellex varia ad ornanda colla
congeritur.
31Sic pereant omnes inimici tui Domine:
qui autem diligunt te, sicut Sol in ortu suo
splendet, ita rutilent.
32Quievitque Terra per quadraginta annos.
Cap. VI
1Fecerunt autem filii Israel malum in
conspectu Domini: qui tradidit illos in
manu Madian septem annis, 2et oppressi sunt
valde ab eis. Feceruntque sibi antra et spe-
luncas in montibus, et munitissima ad repu-
gnandum loca. 3Cumque sevisset Israel, ascen-
debat Madian et Amalec, ceterique Orienta-
lium nationum: 4et apud eos figentes ten-
toria, sicut erant in herbis cuncta vastabant
usque ad introitum Gazae: nihilque omnino
ad vitam pertinens relinquebant in Israel,
non oves, non boves, non asinos. 5Ipsi
enim et universi greges eorum veniebant
cum tabernaculis suis, et instar locustarum
universa complebant, innumera multitudo
hominum, et camelorum, quidquid tetige-
rant devastantes. 6Humiliatusque est Israel
valde in conspectu Madian. 7Et clamavit
ad Dominum postulans auxilium contra
Madianitas. 8Qui misit ad eos virum pro-
phetam, et locutus est: Haec dicit Domi-
nus Deus Israel: Ego vos feci conscendere
de Aegypto, et eduxi vos de domo servitu-
tis, 9et liberavi de manu Aegyptiorum, et
omnium inimicorum, qui affligebant vos:
eiecique eos ad introitum vestrum, et tradidi
vobis Terram eorum. 10Et dixi: Ego Dominus
Deus vester, ne timeatis deos Amorrhaeo-
rum, in quorum terra habitatis. Et nolui-
stis audire vocem meam. 11Venit autem An-
gelus Domini, et sedit sub quercu, quae erat
in Ephra, pertinebat ad Ioas patrem fa-
miliae Ezri. Cumque Gedeon filius eius ex-
cuteret atque purgaret frumenta in torcula-
ri, ut fugeret Madian, 12apparuit ei Angelus
Domini, et ait: Dominus tecum virorum
fortissime. 13Dixitque ei Gedeon: Obsecro mi
Domine, si Dominus nobiscum est, cur ap-
prehenderunt nos haec omnia? ubi sunt mi-
rabilia eius, quae narraverunt patres nostri,
atque dixerunt: De Aegypto eduxit nos Do-
minus? Nunc autem dereliquit nos Domi-
nus et tradidit in manu Madian. 14Respe-
xitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac
fortitudine tua, et liberabis Israel de manu
Madian: scito quod miserim te 15Qui re-
spondens ait: Obsecro, mi Domine, in quo
liberabo Israel? ecce familia mea infima est
in Manasse, et ego minimus in domo patris
mei. 16Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum:
et percuties Madian quasi unum virum. 17Et
ille, Si inveni, inquit, gratiam coram te, da
mihi signum quod tu sis qui loqueris ad
me. 18Nec recedas hinc, donec revertar ad
te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui
respondit: Ego praestolabor adventum tuum.
19Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hoe-
dum, et de farinae modio azymos panes
carnesque ponens in canistro, et ius carnium
mittens in ollam, tulit omnia sub quercu,
et obtulit ei. 20Cui dixit Angelus Domini:
Tolle carnes et azymos panes, et pone su-
pra petram illam, et ius desuper funde.
Cumque fecisset ita, 21extendit Angelus Do-
mini summitatem virgae, quam tenebat in
manu, et tetigit carnes et panes azymos
ascenditque ignis de petra, et carnes, azy-
mosque panes consumpsit: Angelus autem
Domini evanuit ex oculis eius. 22Vidensque
Gedeon quod esset Angelus Domini, ait:
Heu mi Domine Deus: quia vidi Angelum
Domini facie ad faciem. 23Dixitque ei Domi-
nus: Pax tecum: ne timeas, non morieris.
24Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domi-
no, vocavitque illud, Domini pax, usque in
praesentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra,
quae est familiae Ezri, 25nocte illa dixit Domi-
nus ad eum: Tolle taurum patris tui, et al-
terum taurum annorum septem, destruesque
aram Baal, quae est patris tui: et nemus,
quod circa aram est, succide: 26et aedificabis
pagina successiva »