
Metadati »
Biblia Vulgata (1592) - p. 217
quae transmittunt in Moab: et non dimi-
serunt transire quemquam: 29sed percusserunt
Moabitas in tempore illo, circiter decem
millia, omnes robustos et fortes viros. Nul-
lus eorum evadere potuit. 30Humiliatusque
est Moab in die illo sub manu Israel: et
quievit Terra octoginta annis. 31Post hunc
fuit Samgar filius Anath, qui percussit de
Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse
quoque defendit Israel.
Cap. IIII
1Addideruntque filii Israel facere ma-
lum in conspectu Domini post mor-
tem Aod, 2et tradidit illos Dominus in ma-
nus Iabin, regis Chanaan, qui regnavit in
Asor: habuitque ducem exercitus sui nomi-
ne Sisaram, ipse autem habitabat in Haro-
seth gentium. 3Clamaveruntque filii Israel ad
Dominum: nongentos enim habebat fal-
catos currus, et per viginti annos vehemen-
ter oppresserat eos. 4Erat autem Debbora
prophetis uxor Lapidoth, quae indicabat
populum in illo tempore. 5Et sedebat sub
palma, quae nomine illius vocabatur, inter
Rama et Bethel in monte Ephraim: ascen-
debantque ad eam filii Israel in omne iudi-
cium. 6Quae misit, et vocavit Barac filium
Abinoem de Cedes Nephthali: dixitque ad
eum: Praecepit tibi Dominus Deus Israel
vade, et duc exercitum in montem Thabor,
tollesque tecum decem millia pugnatorum de
filiis Nephthali, et de filiis Zabulon: 7ego
autem adducam ad te in loco torrentis Ci-
son, Sifaram principem exercitus Iabin, et
currus eius, atque omnem multitudinem,
et tradam eos in manu tua. 8Dixitque ad eam
Barac: Si venis mecum, vadam: si nolue-
ris venire mecum, non pergam. 9Quae di-
xit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac
vice victoria non rebutabitur tibi, quia in
manu mulieris tradetur Sifara. Surrexit ita-
que Debbora, et perrexit cum Barac in Ce-
des. 10Qui, accitis Zabulon et Nephthali,
ascendit cum decem millibus pugnatorum,
habens Debboram in comitatu suo. 11Haber
autem Cinaeus recesserat quondam a cete-
ris Cinaeis fratribus suis filiis Hobab, co-
gnati Moysi: et tetenderat tabernacula us-
que ad vallem, quae vocatur Sennim, et erat
iuxta Cedes. 12Nunciatumque est Sifarae quod
ascendisset Barac filius Abinoem, in mon-
tem Thabor: 13et congregavit nongentos fal-
catos currus, et omnem exercitum de Ha-
roseth gentium ad torrentem Cison. 14Di-
xitque Debbora ad Barac: Surge, haec est
enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram
in manus tuas: en ipse ductor est tuus. De-
scendit itaque Barac de monte Thabor, et
decem millia pugnatorum cum eo. 15Per-
terruitque Dominus Sisaram, et omnes cur-
rus eius, universamque multitudinem in ore
gladii ad conspectum Barac: in tantum, ut
Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret, 16et
Barac persequeretur fugientes currus, et exer-
citum usque ad Haroseth gentium, et om-
nis hostium multitudo usque ad interne-
cionem caderet. 17Sisara autem fugiens per-
venit ad tentorium Iahel uxoris Haber Ci-
naei. Erat enim pax inter Iabin regem Azor,
et domum Haber Cinaei. 18Egressa igitur Ia-
hel in occursum Sisarae, dixit ad eum: In-
tra ad me domine mi: intra, ne timeas.
Qui ingressus tabernaculum eius, et oper-
tus ab ea pallio, 19dixit ad eam: Da mihi, ob-
secro, paululum aquae, quia sitio valde. Quae
aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et
operuit illum. 20Dixitque Sisara ad eam: Sta
ante ostium tabernaculi: et cum venerit ali-
quis interrogans te, et dicens: Numquid
hic est aliquis? Respondebis: Nullus est.
21Tulit itaque Iahel uxor Haber clavum ta-
bernaculi, assumens pariter et malleum: et
ingressa abscondite, et cum silentio posuit
supra tempus capitis eius clavum, percus-
sumque malleo defixit in cerebrum usque ad
terram: qui soporem morti consocians de-
fecit, et mortuus est. 22Et ecce Barac sequens
Sisaram veniebat: egressaque Iahel in occur-
sum eius, et dixit ei: Veni, et ostendam tibi
virum, quem quaeris. Qui cum intrasset, ad
eam, vidit Sisaram iacentem mortuum, et
clavum infixum in tempore eius. 23Humilia-
vit ergo Deus in die illo Iabin regem Cha-
pagina successiva »