La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Ps » Biblia Vulgata (1592) - p. 211


Iosue iam longaevo, et persenilis aetatis
2vocavit Iosue omnem Israelem, maioresque
natu, et principes ac duces, et magistros, di-
xitque ad eos: Ego senui, et progressioris
aetatis sum: 3vosque cernitis omnia, quae fe-
cerit Dominus Deus vester cunctis per cir-
cuitum nationibus, quo modo pro vobis
ipse pugnaverit: 4et nunc quia vobis sorte
divisit omnem Terram, ab Orientali parte
Iordanis usque ad mare magnum, multaeque
adhuc supersunt nationes: 5Dominus Deus
vester disperdet eas et auferet a facie vestra,
et possidebitis Terram, sicut vobis pollici-
tus est. 6Tantum confortamini, et estote so-
liciti, ut custodiatis cuncta quae scripta sunt
in volumine legis Moysi: et non declinetis
ab eis neque ad dexteram neque ad sini-
stram: 7ne postquam intraveritis ad Gen-
tes, quae inter vos futurae sunt, iuretis in
nomine deorum earum, et serviatis eis, et
adoretis illos: 8sed adhaereatis Domino
Deo vestro: quod fecistis usque in diem
hanc. 9Et tunc auferet Dominus Deus in
conspectu vestro gentes magnas et robu-
stissimas, et nullus vobis resistere poterit.
10Unus e vobis persequetur hostium mille
viros: quia Dominus Deus vester pro vo-
bis ipse pugnabit, sicut pollicitus est. 11Hoc
tantum diligentissime praecavete, ut dili-
gatis Dominum Deum vestrum. 12Quod si
volueritis gentium harum, quae inter vos
habitant, erroribus adhaerere, et cum eis
miscere connubia, atque amicitias copu-
lare: 13iam nunc scitote quod Dominus Deus
vester non eas deleat ante faciem vestram,
sed sint vobis in foveam ac laqueum, et
offendiculum ex latere vestro, et sudes in
oculis vestris, donec vos auferat atque di-
sperdat de Terra hac optima, quam tradi-
dit vobis. 14En ego hodie ingredior viam
universae terrae, et toto animo cognoscetis
quod de omnibus verbis, quae se Dominus
praestiturum vobis esse pollicitus est, unum
non praeterierit incassum. 15Sicut ergo im-
plevit opere quod promisit, et prospera cum-
cta venerunt: sic adducet super vos quid-
quid malorum comminatus est, donec vos
auferat atque disperdat de Terra hac opti-
ma, quam tradidit vobis, 16eo quod praete-
rieritis pactum Domini Dei vestri, quod
pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis,
et adoraveritis eos: cito atque velociter
consurget in vos furor Domini, et aufere-
mini ab hac Terra optima, quam tradidit
vobis.

Cap. XXIIII

1Congregavitque Iosue omnes tri-
bus Israel in Sichem, et vocavit maio-
res natu, ac principes, et iudices, et magi-
stros: steteruntque in conspectu Domini: 2et
ad populum sic locutus est: Haec dicit Do-
minus Deus Israel: Trans fluvium habita-
verunt patres vestri ab initio, Thare pater
Abraham, et Nachor: servieruntque diis alie-
nis. 3Tuli ergo patrem vestrum Abraham
de Mesopotamiae finibus: et adduxi eum in
Terram Chanaan: multiplicavique semen
eius, 4et dedi ei Isaac: Illique rursum dedi Ia-
cob et Esau. E quibus, Esau dedi montem
Seir ad possidendum: Iacob vero, et filii
eius descenderunt in Aegyptum. 5Misique
Moysen et Aaron, et percussi Aegyptum
multis signis atque portentis. 6Eduxique vos
et patres vestros de Aegypto, et venistis ad
mare: persecutique sunt Aegyptii patres ve-
stros cum curribus et equitatu, usque ad
Mare rubrum. 7Clamaverunt autem ad
Dominum filii Israel: qui posuit tenebras
inter vos et Aegyptios, et adduxit super
eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi
vestri cuncta quae in Aegypto fecerim, et
habitastis in solitudine multo tempore: 8et
introduxi vos in Terram Amorrhaei, qui
habitabat trans Iordanem. Cumque pugna-
rent, contra vos, tradidi eos in manus ve-
stras, et possedistis Terram eorum, atque
interfecistis eos. 9Surrexit autem Balac fi-
lius Sephor rex Moab, et pugnavit contra
Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium
Beor, ut malediceret vobis: 10et ego no-
lui audire eum, sed econtrario per illum
benedixi vobis, et liberavi vos de manu
eius. 11Transistisque Iordanem, et venistis


pagina successiva »