
Chanaan, aedificaverunt iuxta Iordanem
altare infinitae magnitudinis. 11Quod cum
audissent filii Israel, et ad eos certi nuncii
detulissent aedificasse filios Ruben, et Gad,
et dimidiae tribus Manasse altare in Terra
Chanaan, super Iordanis tumulos, contra
filios Israel: 12convenerunt omnes in Silo,
ut ascenderunt, et dimicarent contra eos.
13Et interim miserunt ad illos in Terram
Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,
14et decem principes cum eo, singulos de
singulis tribubus. 15Qui venerunt ad filios
Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse
in Terram Galaad, dixeruntque ad eos: 16Haec
mandat omnis populus Domini: Quae est
ista transgressio? Cur reliquistis Dominum
Deum Israel, edificantes altare sacrilegum,
et a cultu illius recedentes? 17An parum vo-
bis est quod peccastis in Beelphegor, et us-
que in praesentem diem macula huius sce-
leris in nobis permanet? multique de popu-
lo corruerunt. 18Et vos hodie reliquistis Do-
minum, et cras in universum Israel ira eius
desaeviet. 19Quod si putatis immundam esse
terram possessionis vestrae, transite ad Ter-
ram, in qua tabernaculum Domini est, et
habitate inter nos: tantum ut a Domino, et
a nostro consortio non recedatis, aedificato
altari praeter altare Domini Dei nostri.
20Nonne Achan filius Zare praeteriit man-
datum Domini, et super omnem populum
Israel ira eius incubuit? Et ille erat unus
homo, atque utinam solus periisset in sce-
lere suo. 21Responderuntque filii Ruben et
Gad, et dimidia tribus Manasse principibus
legationis Israel: 22Fortissimus Deus Domi-
nus, Fortissimus Deus Dominus, ipse novit,
et Israel simul intelliget: si praevaricationis
animo, hoc altare construximus, non custo-
diat nos, sed puniat nos in praesenti: 23et si
ea mente fecimus ut holocausta, et sacrifi-
cium, et pacificas victimas super eo impo-
neremus, ipse quaerat et iudicet: 24et non ea
magis cogitatione atque tractatu, ut dice-
remus: Cras dicent filii vestri filiis nostris:
Quid vobis et Domino Deo Israel? 25termi-
num posuit Dominus inter nos et vos, o fi-
lii Ruben, et filii Gad, Iordanem fluvium:
et idcirco partem non habetis in Domino.
Et per hanc occasionem avertent filii ve-
stri filios nostros a timore Domini. Puta-
vimus itaque melius, 26et diximus: Extrua-
mus nobis altare, non in holocausta, ne-
que ad victimas offerendas, 27sed in testi-
monium inter nos et vos, et sobolem no-
stram vestramque progeniem, ut serviamus
Domino, et iuris nostri sit offerre et holo-
causta, et victimas, et pacificas hostias: et
nequaquam dicant cras filii vestri filiis no-
stris: Non est vobis pars in Domino.
28Quod si voluerint dicere, respondebunt,
eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt pa-
tres nostri, non in holocausta, neque in
sacrificium, sed in testimonium nostrum,
ac vestrum. 29Absit a nobis hoc scelus ut
recedamus a Domino, et eius vestigia re-
linquamus extructo altari ad holocausta,
et sacrificia, et victimas offerendas, praeter
altare Domini Dei nostri, quod extructum
est ante tabernaculum eius. 30Quibus audi-
tis, Phinees sacerdos, et principes legatio-
nis Israel, qui erant cum eo, placati sunt:
et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimi-
diae tribus Manasse, libentissime susceperunt.
31Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos
ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit
Dominus, quoniam alieni estis a praevari-
catione hac, et liberastis filios Israel de ma-
nu Domini. 32Reversusque est cum principi-
bus a filiis Ruben et Gad de Terra Galaad,
finium Chanaan ad filios Israel, et retulit
eis. 33Placuitque sermo cunctis audientibus.
Et laudaverunt Deum filii Israel, et nequa-
quam ultra dixerunt, ut ascenderent contra
eos, atque pugnarent, et delerent Terram
possessionis eorum. 34Vocaveruntque filii
Ruben, et filii Gad altare, quod extruxe-
rant, Testimonium nostrum, quod Domi-
nus ipse sit Deus.
Cap. XXIII
1Evoluto autem multo tempore, post-
quam pacem dederat Dominus Israeli,
subiectis in gyro nationibus universis, et
pagina successiva »